|  |



XXII, . 8

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7

8. (1) , : , , 51, 52, , . (2) -: , , ; (3) , : , , , (4) , , , , - . (5) , , : . , (6) , , .     , . (7) ; , , , 53: , .

8. Priusquam satis certa consilia essent, repens alia nuntiatur clades, quattuor milia equitum cum C. Centenio propraetore missa ad collegam ab Servilio consule in Umbria, quo post pugnam ad Trasumennum auditam averterant iter, ab Hannibale circumventa. [2] Eius rei fama varie homines adfecit: pars occupatis maiore aegritudine animis levem ex comparatione priorum ducere recentem equitum iacturam; [3] pars non id quod acciderat per se aestimare, sed, ut in adfecto corpore quamvis levis causa magis quam in valido gravior sentiretur, [4] ita tum aegrae et adfectae civitati quodcumque adversi incideret non rerum magnitudine sed viribus extenuatis, quae nihil quod adgravaret pati possent, aestimandum esse. [5] Itaque ad remedium iam diu neque desideratum nec adhibitum, dictatorem dicendum, civitas confugit. Et quia et consul aberat, a quo uno dici posse videbatur, nec per occupatam armis Punicis Italiam facile erat aut nuntium aut litteras mitti, [6] quod nunquam ante eam diem factum erat, dictatorem populus creavit Q. Fabium Maximum et magistrum equitum M. Minucium Rufum; [7] iisque negotium ab senatu datum ut muros turresque urbis firmarent et praesidia disponerent, quibus locis videretur, pontesque rescinderent fluminum: pro urbe ac penatibus dimicandum esse, quando Italiam tueri nequissent.


  • 51 .: , III, 86, 35 ( , , , , , , , ).
  • 52 .
  • 53 .
  • 1260010220 1327002003 1327002004 1364002209 1364002210 1364002211