|  |



XXII, . 10

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

10. (1) , , , : . , , . (2) : , , : , , , (3) , , , ,  , , , , . (4) , , ; , . (5) , , , ,   . , . , , . (6) 65, . , , , . , , . (7) 66, , .68   . (8) , : , , . (9) , : : ,   ,   ,   ,   ,   67. (10) : ,  , , ; .

10. His senatus consultis perfectis L. Cornelius Lentulus pontifex maximus consulente collegium praetore omnium primum populum consulendum de vere sacro censet: iniussu populi voveri non posse. [2] Rogatus in haec verba populus: Velitis iubeatisne haec sic fieri? Si res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum, sicut velim eam salvam, servata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est, quaeque duella cum Gallis sunt qui cis Alpes sunt, [3] ratum donum duit populus Romanus Quiritium, quod ver attulerit ex suillo ovillo caprino bovillo grege, quaeque profana erunt, Iovi fieri, ex qua die senatus populusque iusserit. [4] Qui faciet, quando volet quaque lege volet facito; quo modo faxit, probe factum esto. [5] Si id moritur quod fieri oportebit, profanum esto neque scelus esto; si quis rumpet occidetve insciens, ne fraus esto; si quis clepsit, ne populo scelus esto neve cui cleptum erit; [6] si atro die faxit insciens, probe factum esto; si nocte sive luce, si servus sive liber faxit, probe factum esto; si antidea quam senatus populusque iusserit fieri faxitur, eo populus solutus liber esto.

[7] Eiusdem rei causa ludi magni voti aeris trecentis triginta tribus milibus trecentis triginta tribus triente, praeterea bubus Iovi trecentis, multis aliis divis bubus albis atque ceteris hostiis. [8] Votis rite nuncupatis supplicatio edicta; supplicatumque iere cum coniugibus ac liberis non urbana multitudo tantum sed agrestium etiam quos in aliqua sua fortuna publica quoque contingebat cura. [9] Tum lectisternium per triduum habitum decemviris sacrorum curantibus. Sex pulvinaria in conspectu fuerunt: Iovi ac Iunoni unum, alterum Neptuno ac Minervae, tertium Marti ac Veneri, quartum Apollini ac Dianae, quintum Volcano ac Vestae, sextum Mercurio et Cereri. [10] Tum aedes votae: Veneri Erycinae aedem Q. Fabius Maximus dictator vovit, quia ita ex fatalibus libris editum erat, ut is voveret cuius maximum imperium in civitate esset; Menti aedem T. Otacilius praetor vovit.


  • 65, (atri dies)  , . , , (religiosi dies)  (.: . 8 11  . VI).
  • 66, () (.: . 92  . IV), , , ( , XXXIII, 45), .
  • 67.: . 27  . V.
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364002211 1364002212 1364002213

    , .