|  |



XXII, . 11

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

11. (1) , , , , , . (2) :   , , , . (3) , . 68. (4) , , , . (5) 69 , 70 , . , 71. (6) ; , . : , 72 , 73 . (7) , , , 74, . (8) ; 75 , . (9) , , , .

11. Ita rebus divinis peractis tum de bello deque re publica dictator rettulit, quibus quotve legionibus victori hosti obviam eundum esse patres censerent. [2] Decretum ut ab Cn. Servilio consule exercitum acciperet; scriberet praeterea ex civibus sociisque quantum equitum ac peditum videretur; cetera omnia ageret faceretque ut e re publica duceret. [3] Fabius duas legiones se adiecturum ad Servilianum exercitum dixit. Iis per magistrum equitum scriptis Tibur diem ad conveniendum edixit. [4] Edictoque proposito ut quibus oppida castellaque immunita essent, uti commigrarent in loca tuta, ex agris quoque demigrarent omnes regionis eius qua iturus Hannibal esset, [5] tectis prius incensis ac frugibus corruptis, ne cuius rei copia esset, ipse via Flaminia profectus obviam consuli exercituque, cum ad Tiberim circa Ocriculum prospexisset agmen consulemque cum equitibus ad se progredientem, viatorem misit qui consuli nuntiaret ut sine lictoribus ad dictatorem veniret. [6] Qui cum dicto paruisset congressusque eorum ingentem speciem dictaturae apud cives sociosque vetustate iam prope oblitos eius imperii fecisset, litterae ab urbe allatae sunt naves onerarias commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes a classe Punica circa portum Cosanum captas esse. [7] Itaque extemplo consul Ostiam proficisci iussus navibusque quae ad urbem Romanam aut Ostiae essent completis milite ac navalibus sociis persequi hostium classem ac litora Italiae tutari. [8] Magna vis hominum conscripta Romae erat; libertini etiam quibus liberi essent et aetas militaris in verba iuraverant. [9] Ex hoc urbano exercitu qui minores quinque et triginta annis erant in naves impositi, alii ut urbi praesiderent relicti.


  • 68 ( )  . .
  • 69 . , . 32.
  • 70  , 66  .
  • 71.: , III, 87, 8;   , , , . ( , , , ).
  • 72  .
  • 73 ()  . 273 . . . .
  • 74 (.: , III, 88, 8).
  • 75   . .: X, 21. 4.
  • 1327002055 1327002056 1327002057 1364002212 1364002213 1364002214