|  |



XXII, . 7

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

7. (1) 46  . (2) ; , , ; (3) . , 47; (4)     , , 48. (5) -; , ; , ; .

(6) , . (7) ; , , , ; , , 49, ; (8) : . , , : (9) ;   , . (10) , , , , , , . (11) , : ; , , , , . (12) : , , ; , . ; (13) , , .66 , , ; 50 ; , . (14) , , -.

7. Haec est nobilis ad Trasumennum pugna atque inter paucas memorata populi Romani clades. [2] Quindecim milia Romanorum in acie caesa; decem milia sparsa fuga per omnem Etruriam diversis itineribus urbem petiere; [3] duo milia quingenti hostium in acie, multi postea ex volneribus periere. Multiplex caedes utrimque facta traditur ab aliis; [4] ego, praeterquam quod nihil auctum ex vano velim, quo nimis inclinant ferme scribentium animi, Fabium aequalem temporibus huiusce belli potissimum auctorem habui. [5] Hannibal captivorum qui Latini nominis essent sine pretio dimissis, Romanis in vincula datis, segregata ex hostium coacervatorum cumulis corpora suorum cum sepeliri iussisset, Flamini quoque corpus funeris causa magna cum cura inquisitum non invenit.

[6] Romae ad primum nuntium cladis eius cum ingenti terrore ac tumultu concursus in forum populi est factus. [7] Matronae vagae per vias, quae repens clades adlata quaeve fortuna exercitus esset, obvios percunctantur. Et cum frequentis contionis modo turba in comitium et curiam versa magistratus vocaret, [8] tandem haud multo ante solis occasum M. Pomponius praetor Pugna, inquit magna victi sumus; [9] et quamquam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio impleti rumoribus domos referunt consulem cum magna parte copiarum caesum, superesse paucos aut fuga passim per Etruriam sparsos aut captos ab hoste.

[10] Quot casus exercitus victi fuerant, tot in curas distracti animi eorum erant quorum propinqui sub C. Flaminio consule meruerant, ignorantium quae cuiusque suorum fortuna esset; nec quisquam satis certum habet, quid aut speret aut timeat. [11] Postero ac deinceps aliquot diebus ad portas maior prope mulierum quam virorum multitudo stetit aut suorum aliquem aut nuntios de iis opperiens; circumfundebanturque obviis sciscitantes neque avelli, utique ab notis, priusquam ordine omnia inquisissent, poterant. [12] Inde varios voltus digredientium ab nuntiis cerneres, ut cuique laeta aut tristia nuntiabantur, gratulantesque aut consolantes redeuntibus domos circumfusos. Feminarum praecipue et gaudia insignia erant et luctus. [13] Unam in ipsa porta sospiti filio repente oblatam in complexu eius exspirasse ferunt; alteram, cui mors filii falso nuntiata erat, maestam sedentem domi ad primum conspectum redeuntis gaudio nimio exanimatam. [14] Senatum praetores per dies aliquot ab orto usque ad occidentem solem in curia retinent, consultantes quonam duce aut quibus copiis resisti victoribus Poenis posset.


  • 46 (, VI, 768), 22 ( ).
  • 47 (III, 85, 5) , 1500 , .
  • 48, , , ( .: . 129  . XXI, . 1  . I), , , , , (.: , I, 14; III, 9, 15). . : . 57, 5; . XXIII, 11, 16.
  • 49  , . ( )   .
  • 50 ( , VII, 180) . (III, 15, 4).
  • 1327002060 1327002061 1327002062 1364002208 1364002209 1364002210