|  |



XXII, . 13

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

13. (1) 77 , 78 79; , , , , . (2) -, , , , , .70 . (3) : , 80. , , , , , , - , (4) , . (5) 81: , , : , . (6) : , 82, , 83. (7) , : ? (8) , .     (9) , 84. (10) . , , ; (11) , : , ,   .

13. Hannibal ex Hirpinis in Samnium transit, Beneventanum depopulatur agrum, Telesiam urbem capit; inritat etiam de industria ducem Romanum, si forte accensum tot indignitatibus cladibusque sociorum detrahere ad aequum certamen possit. [2] Inter multitudinem sociorum Italici generis qui ad Trasumennum capti ab Hannibale dimissique fuerant tres Campani equites erant, multis iam tum inlecti donis promissisque Hannibalis ad conciliandos popularium animos. [3] Hi nuntiantes, si in Campaniam exercitum admovisset, Capuae potiendae copiam fore, cum res maior quam auctores esset, dubium Hannibalem alternisque fidentem ac diffidentem tamen ut Campanos ex Samnio peteret moverunt. [4] Monitos etiam atque etiam ut promissa rebus adfirmarent, iussosque cum pluribus et aliquibus principum redire ad se dimisit. [5] Ipse imperat duci ut se in agrum Casinatem ducat, edoctus a peritis regionum, si eum saltum occupasset, exitum Romano ad opem ferendam sociis interclusurum. [6] Sed Punicum abhorrens ab Latinorum nominum pronuntiatione os, Casilinum pro Casino dux ut acciperet fecit; aversusque ab suo itinere per Allifanum Caiatinumque et Calenum agrum in campum Stellatem descendit. [7] Ubi cum montibus fluminibusque clausam regionem circumspexisset, vocatum ducem percunctatur ubi terrarum esset. [8] Cum is Casilini eo die mansurum eum dixisset, tum demum cognitus est error, et Casinum longe inde alia regione esse; [9] virgisque caeso duce et ad reliquorum terrorem in crucem sublato, castris communitis, Maharbalem cum equitibus in agrum Falernum praedatum dimisit. [10] Usque ad aquas Sinuessanas populatio ea pervenit. Ingentem cladem, fugam tamen terroremque latius Numidae fecerunt; [11] nec tamen is terror, cum omnia bello flagrarent, fide socios dimovit, videlicet quia iusto et moderato regebantur imperio nec abnuebant, quod unum vinculum fidei est, melioribus parere.


  • 77,  (V, 250), ()  , , , , . ( ) . : , .
  • 78  ( , ) . 268 . . . , .
  • 79  - . 214 . . . (.: XXIV 20, 5). ( (III, 90, 78) ,   ).
  • 80  . 424 . . . ( IV, 37, 1), ( ?); 343 . . . (VII, 37, 4); 338 . . . (VIII, 14, 10). . : . XXIIIXXVI.
  • 81  ( ) , .
  • 82  . . (. : . 76).
  • 83,   - .   - .
  • 84 , , . .   . 296295 . . . (.: X, 21, 7).
  • 1327002062 1327002063 1327002066 1364002214 1364002215 1364002216