|  |



XXII, . 14

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

14. (1) : ; , 85, . (2) ; , , , ; (3) 86; , , . (4) :   , ! , , , . (5) -, , , ! (6) : ! , ; , . (7) 87, , , ,   , 88. (8) , , .71 , , , , , . (9) 89 , , , , ,  , . (10) , , . (11) , , , , , ( , , , )   , 9091. (12) ? , , 92,  -?93 ? 94, -? (13) , , , ?95 (14) , , ; , . , , .

(15) , , , ; , , , , .

14. Ut vero, postquam ad Volturnum flumen castra sunt posita, exurebatur amoenissimus Italiae ager villaeque passim incendiis fumabant, per iuga Massici montis Fabio ducente, tum prope de integro seditio accensa; [2] quieverant enim per paucos dies, quia cum celerius solito ductum agmen esset, festinari ad prohibendam populationibus Campaniam crediderant. [3] Ut vero in extrema iuga Massici montis ventum est et hostes sub oculis erant Falerni agri colonorumque Sinuessae tecta urentes nec ulla erat mentio pugnae, [4] Spectatum huc inquit Minucius, ut ad rem fruendam oculis, sociorum caedes et incendia, venimus? Nec, si nullius alterius nos, ne civium quidem horum pudet quos Sinuessam colonos patres nostri miserunt ut ab Samnite hoste tuta haec ora esset, quam nunc non vicinus Samnis urit sed Poenus advena, [5] ab extremis orbis terrarum terminis nostra cunctatione et socordia iam huc progressus? [6] Tantum pro degeneramus a patribus nostris ut praeter quam oram illi Punicas vagari classes dedecus esse imperii sui duxerint, eam nunc plenam hostium Numidarumque ac Maurorum iam factam videamus? [7] Qui modo Saguntum oppugnari indignando non homines tantum sed foedera et deos ciebamus, scandentem moenia Romanae coloniae Hannibalem lenti spectamus. [8] Fumus ex incendiis villarum agrorumque in oculos atque ora venit; strepunt aures clamoribus plorantium sociorum, saepius nostram quam deorum invocantium opem; nos hic pecorum modo per aestivos saltus deviasque calles exercitum ducimus conditi nubibus silvisque. [9] Si hoc modo peragrando cacumina saltusque M. Furius recipere a Gallis urbem voluisset quo hic novus Camillus, nobis dictator unicus in rebus adfectis quaesitus, Italiam ab Hannibale reciperare parat, Gallorum Roma esset, [10] quam vereor ne sic cunctantibus nobis Hannibali ac Poenis totiens servaverint maiores nostri. [11] Sed vir ac vere Romanus, quo die dictatorem eum ex auctoritate patrum iussuque populi dictum Veios allatum est, cum esset satis altum Ianiculum ubi sedens prospectaret hostem, descendit in aequum atque illo ipso die media in urbe, qua nunc busta Gallica sunt, et postero die citra Gabios cecidit Gallorum legiones. [12] Quid? Post multos annos cum ad furculas Caudinas ab Samnite hoste sub iugum missi sumus, utrum tandem L. Papirius Cursor iuga Samnii perlustrando an Luceriam premendo obsidendoque et lacessendo victorem hostem depulsum ab Romanis cervicibus iugum superbo Samniti imposuit? [13] Modo C. Lutatio quae alia res quam celeritas victoriam dedit, quod postero die quam hostem vidit classem gravem commeatibus, impeditam suomet ipsam instrumento atque adparatu, oppressit? [14] Stultitia est sedendo aut votis debellari credere posse; arma capias oportet et descendas in aequum et vir cum viro congrediaris. Audendo atque agendo res Romana crevit, non his segnibus consiliis quae timidi cauta vocant. [15] Haec velut contionanti Minucio circumfundebatur tribunorum equitumque Romanorum multitudo, et ad aures quoque militum dicta ferocia evolvebantur; ac, si militaris suffragii res esset, haud dubie ferebant Minucium Fabio ducem praelaturos.

1260010303 1260010304 1260010313 1364002215 1364002216 1364002217