|  |



XXII, . 24

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

24. (1) , , , , , . (2) , 127, , ; , : , , , . (3) , - , . (4)   ,   , , (5) , , , : : , . (6) , , ; :   , . (7) , , , . (8) , . , , , , . (9) : .79 , . (10) , : ; . (11) , : , , . , . (12) 128, , : . , , . (13) , - , ; : (14) , ; , .

24. Romanus tunc exercitus in agro Larinati erat. Praeerat Minucius magister equitum, profecto, sicut ante dictum est, ad urbem dictatore. [2] Ceterum castra, quae in monte alto ac tuto loco posita fuerant, iam in planum deferuntur; agitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut impetus aut in frumentatores palatos aut in castra relicta cum levi praesidio fieret.

[3] Nec Hannibalem fefellit cum duce mutatam esse belli rationem et ferocius quam consultius rem hostes gesturos. [4] Ipse autem quod minime quis crederet cum hostis propius esset, tertiam partem militum frumentatum duabus in castris retentis dimisit; [5] dein castra ipsa propius hostem movit duo ferme a Gereonio milia in tumulum hosti conspectum, ut intentum se sciret esse ad frumentatores, si qua vis fieret, tutandos. [6] Propior inde ei atque ipsis imminens Romanorum castris tumulus apparuit; ad quem capiendum si luce palam iretur, quia haud dubie hostis breviore via praeventurus erat, nocte clam missi Numidae ceperunt. [7] Quos tenentes locum contempta paucitate Romani postero die cum deiecissent, ipsi eo transferunt castra. [8] Tum utique exiguum spatii vallum a vallo aberat, et id ipsum totum prope compleverat Romana acies. Simul et per aversa castra equitatus cum levi armatura emissus in frumentatores late caedem fugamque hostium palatorum fecit. [9] Nec acie certare Hannibal ausus, quia tanta paucitate vix castra, si oppugnarentur, tutari poterat. [10] Iamque artibus Fabi, sedendo et cunctando, bellum gerebat receperatque suos in priora castra, quae pro Gereoni moenibus erant.

[11] Iusta quoque acie et conlatis signis dimicatum quidam auctores sunt: primo concursu Poenum usque ad castra fusum, inde eruptione facta repente versum terrorem in Romanos, Numeri Decimi Samnitis deinde interventu proelium restitutum. [12] Hunc, principem genere ac divitiis non Boviani modo, unde erat, sed toto Samnio, iussu dictatoris octo milia peditum et equites quingentos ducentem in castra, ab tergo cum apparuisset Hannibali, speciem parti utrique praebuisse novi praesidii cum Q. Fabio ab Roma venientis. [13] Hannibalem insidiarum quoque aliquid timentem recepisse suos, Romanum insecutum adiuvante Samnite duo castella eo die expugnasse. [14] Sex milia hostium caesa, quinque admodum Romanorum; tamen in tam pari prope clade vanam famam egregiae victoriae cum vanioribus litteris magistri equitum Romam perlatam.


  • 127.: , III, 101.
  • 128  (.: IX, 31, 4).
  • 1327002006 1327002024 1327002025 1364002225 1364002226 1364002227