|  |



XXII, . 23

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

23. (1) , . (2) ,  ( , , , , , ), (3) , , ,  , , , 123,  , , , . (4) : : 124 , , .78 , - ; (5) , , , . (6) , , , , ,   . (7) , , , ,   , , ; (8) , , 125.

(9) 126; , . (10) ,     , , , .

23. Haec in Hispania secunda aestate Punici belli gesta, cum in Italia paulum intervalli cladibus Romanis sollers cunctatio Fabi fecisset; [2] quae ut Hannibalem non mediocri sollicitum cura habebat, tandem eum militiae magistrum delegisse Romanos cernentem, [3] qui bellum ratione non fortuna gereret, ita contempta erat inter cives armatos pariter togatosque, utique postquam absente eo temeritate magistri equitum laeto verius dixerim quam prospero eventu pugnatum fuerat. [4] Accesserant duae res ad augendam invidiam dictatoris, una fraude ac dolo Hannibalis, quod, cum a perfugis ei monstratus ager dictatoris esset, omnibus circa solo aequatis ab uno eo ferrum ignemque et vim omnem hostilem abstineri iussit, ut occulti alicuius pacti ea merces videri posset, [5] altera ipsius facto, primo forsitan dubio, quia non exspectata in eo senatus auctoritas est, ad extremum haud ambigue in maximam laudem verso. [6] In permutandis captivis, quod sic primo Punico bello factum erat, convenerat inter duces Romanum Poenumque ut quae pars plures reciperet quam daret argenti pondo bina et selibras in militem praestaret. [7] Ducentis quadraginta septem cum plures Romanus quam Poenus recepisset argentumque pro eis debitum saepe iactata in senatu re, quoniam non consuluisset patres, tardius erogaretur, [8] inviolatum ab hoste agrum misso Romam Quinto filio vendidit fidemque publicam impendio privato exsolvit.

[9] Hannibal pro Gereoni moenibus, cuius urbis captae atque incensae ab se in usum horreorum pauca reliquerat tecta, in stativis erat. [10] Inde frumentatum duas exercitus partes mittebat; cum tertia ipse expedita in statione erat simul castris praesidio et circumspectans necunde impetus in frumentatores fieret.


  • 123. : . 24.
  • 124 - , , , , (.: II, 39, 56).
  • 125 .: . , 7.
  • 126. : . 18, 7 . 105.
  • 1364000418 1364000450 1364000504 1364002224 1364002225 1364002226