|  |



XXII, . 25

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.

25. (1) , . (2) , , , , , , , (3) : : , (4) . , , . (5) , , 129; (6) 130 , ; , , : , . (7) , , ,   , , , . (8) , , , , , ! (9) , , , , , . (10) , , , ; : 131, (11) , . (12) .80 : . , , , , , (13) , , , . (14) , , , , , (15) , 132, , . (16) ;   133,  , , . (17) . , , , , . (18) ,   , . , : (19) , , , , .

25. De iis rebus persaepe et in senatu et in contione actum est. [2] Cum laeta civitate dictator unus nihil nec famae nec litteris crederet, et ut vera omnia essent, secunda se magis quam adversa timere diceret, [3] tum M. Metilius tribunus plebis id enim vero ferendum esse negat: [4] non praesentem solum dictatorem obstitisse rei bene gerendae, sed absentem etiam gestae obstare et in ducendo bello sedulo tempus terere, quo diutius in magistratu sit solusque et Romae et in exercitu imperium habeat; [5] quippe consulum alterum in acie cecidisse, alterum specie classis Punicae persequendae procul ab Italia ablegatum; [6] duos praetores Sicilia atque Sardinia occupatos, quarum neutra hoc tempore provincia praetore egeat; M. Minucium magistrum equitum, ne hostem videret, ne quid rei bellicae gereret, prope in custodia habitum. [7] Itaque hercule non Samnium modo, quo iam tamquam trans Hiberum agro Poenis concessum sit, sed Campanum Calenumque et Falernum agrum pervastatos esse, sedente Casilini dictatore et legionibus populi Romani agrum suum tutante. [8] Exercitum cupientem pugnare et magistrum equitum clausos prope intra vallum retentos, tamquam hostibus captivis arma adempta. [9] Tandem, ut abscesserit inde dictator, ut obsidione liberatos extra vallum egressos fudisse ac fugasse hostes. [10] Quas ob res, si antiquus animus plebei Romanae esset, audaciter se laturum fuisse de abrogando Q. Fabi imperio; nunc modicam rogationem promulgaturum de aequando magistri equitum et dictatoris iure. [11] Nec tamen ne ita quidem prius mittendum ad exercitum Q. Fabium quam consulem in locum C. Flamini suffecisset.

[12] Dictator contionibus se abstinuit in actione minime populari. Ne in senatu quidem satis aequis auribus audiebatur, cum hostem verbis extolleret biennique clades per temeritatem atque inscitiam ducum acceptas referret [13] et magistro equitum quod contra dictum suum pugnasset rationem diceret reddendam esse. [14] Si penes se summa imperii consiliique sit, prope diem effecturum ut sciant homines bono imperatore haud magni fortunam momenti esse, mentem rationemque dominari, [15] et in tempore et sine ignominia servasse exercitum quam multa milia hostium occidisse maiorem gloriam esse. [16] Huius generis orationibus frustra habitis et consule creato M. Atilio Regulo, ne praesens de iure imperii dimicaret, pridie quam rogationis ferendae dies adesset, nocte ad exercitum abiit.

[17] Luce orta cum plebis concilium esset, magis tacita invidia dictatoris favorque magistri equitum animos versabat quam satis audebant homines ad suadendum quod volgo placebat prodire, et favore superante auctoritas tamen rogationi deerat. [18] Unus inventus est suasor legis C. Terentius Varro, qui priore anno praetor fuerat, loco non humili solum sed etiam sordido ortus. [19] Patrem lanium fuisse ferunt, ipsum institorem mercis, filioque hoc ipso in servilia eius artis ministeria usum.


  • 129. : XXII, 6, 4 ( ); 11, 7 ( ).
  • 130 .
  • 131   . (. , . 136). (   . . 138) ( ) , . (III, 103, 4 8), , , . ., , , . 27, 3 ( )  8 ( ). -, . .
  • 132, (.: XXI, 56, 8).
  • 133 227 . . .
  • 1260010205 1327002026 1327002055 1364002226 1364002227 1364002228