|  |



XXII, . 26

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7

26. (1) , ,   ; (2) : , : (3) , , , ; (4) , , ; 134. (5) ,   ,     . (6) , , , . (7) , , ,   , .

26. Is iuvenis, ut primum ex eo genere quaestus pecunia a patre relicta animos ad spem liberalioris fortunae fecit togaque et forum placuere [2] proclamando pro sordidis hominibus causisque adversus rem et famam bonorum primum in notitiam populi, deinde ad honores pervenit, [3] quaesturaque et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et praetura perfunctus iam ad consulatus spem cum adtolleret animos, [4] haud parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia petit scitique plebis unus gratiam tulit.

[5] Omnes eam rogationem, quique Romae quique in exercitu erant, aequi atque iniqui, praeter ipsum dictatorem in contumeliam eius latam acceperunt; [6] ipse qua gravitate animi criminantes se ad multitudinem inimicos tulerat eadem et populi in se saevientis iniuriam tulit; [7] acceptisque in ipso itinere litteris senatus de aequato imperio, satis fidens haudquaquam cum imperii iure artem imperandi aequatam, cum invicto a civibus hostibusque animo ad exercitum rediit.


  • 134 (plebiscitum), , . .: III, 55, 3; . : . 90 92  . III.
  • 1327002060 1327002061 1327002062 1364002227 1364002228 1364002229