|  |



XXII, . 32

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

32. (1) ,   . , , . (2) , , : , ; , , . (3) , , : , , , . (4) , . , : (5) , , , , , ; : (6) , , . (7) , - , . (8) , , , , , , . (9) , , .

32. Consules Atilius Fabiano, Geminus Servilius Minuciano exercitu accepto, hibernaculis mature communitis, quod reliquum autumni erat Fabi artibus cum summa inter se concordia bellum gesserunt. [2] Frumentatum exeunti Hannibali diversis locis opportuni aderant carpentes agmen palatosque excipientes; in casum universae dimicationis, quam omnibus artibus petebat hostis, non veniebant; [3] adeoque inopia est coactus Hannibal ut, nisi cum fugae specie abeundum timuisset, Galliam repetiturus fuerit nulla relicta spe alendi exercitus in eis locis, si insequentes consules eisdem artibus bellum gererent.

[4] Cum ad Gereonium iam hieme impediente constitisset bellum, Neapolitani legati Romam venere. Ab iis quadraginta paterae aureae magni ponderis in curiam inlatae atque ita verba facta ut dicerent [5] scire sese populi Romani aerarium bello exhauriri, et cum iuxta pro urbibus agrisque sociorum ac pro capite atque arce Italiae, urbe Romana, atque imperio geratur, [6] aequum censuisse Neapolitanos, quod auri sibi cum ad templorum ornatum, tum ad subsidium fortunae, a maioribus relictum foret, eo iuvare populum Romanum; [7] si quam opem in sese crederent, eodem studio fuisse oblaturos. Gratum sibi patres Romanos populumque facturum, si omnes res Neapolitanorum suas duxissent, [8] dignosque iudicaverint ab quibus donum, animo ac voluntate eorum qui libentes darent quam re maius ampliusque, acciperent. [9] Legatis gratiae actae pro munificentia curaque; patera quae ponderis minimi fuit accepta.

1260010207 1260010208 1260010209 1364002233 1364002234 1364002235

, .