|  |



XXII, . 35

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7

35. (1) , , , , , (2) , , ,   , . 166. (3) , , , , ,  , 167,  ; . (4) , , . (5)   : ,   ; (6) : 168 ,   . (7) ; , , ; , , , .

35. Cum his orationibus accensa plebs esset, tribus patriciis petentibus, P. Cornelio Merenda L. Manlio Volsone M. Aemilio Lepido, [2] duobus nobilium iam familiarum plebeis, C. Atilio Serrano et Q. Aelio Paeto, quorum alter pontifex, alter augur erat, Terentius consul unus creatur, ut in manu eius essent comitia rogando collegae. [3] Tum experta nobilitas parum fuisse virium in competitoribus eius L. Aemilium Paulum, qui cum M. Livio consul fuerat, ex damnatione collegae, ex qua prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem compellit. [4] Is proximo comitiali die concedentibus omnibus qui cum Varrone certaverant, par magis in adversando quam collega datur consuli. [5] Inde praetorum comitia habita: creati M. Pomponius Matho et P. Furius Philus. Philo Romae iuri dicundo urbana sors, Pomponio inter cives Romanos et peregrinos evenit. [6] Additi duo praetores, M. Claudius Marcellus in Siciliam, L. Postumius Albinus in Galliam. [7] Omnes absentes creati sunt, nec cuiquam eorum praeter Terentium consulem mandatus honos quem non iam antea gessisset, praeteritis aliquot fortibus ac strenuis viris, quia in tali tempore nulli novus magistratus videbatur mandandus.


  • 166 .
  • 167 219 . . . , (   . : . 152).
  • 168 . , ( 222 . . .), , ( ). . . XX, : , III, 2, 5; , , 7; . : I, 10, 7 . 48  . I.
  • 1260010214 1260010222 1260010313 1364002236 1364002237 1364002238