|  |



XXII, . 38

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

38. (1) , , , . (2) , (3) . , ,   , (4)   177 , , , , , . (5) , , , .

(6) , : , , (7) , , , , , , . (8) , , , ; ; (9) , , , , , , , , , (10) , ; (11) , , , , , . , ; (12) .89 , . (13) , , . , , , , , .

38. Dilectu perfecto consules paucos morati dies, dum ab sociis ac nomine Latino venirent milites. [2] Tum, quod nunquam antea factum erat, iure iurando ab tribunis militum adacti milites; [3] nam ad eam diem nihil praeter sacramentum fuerat, iussu consulum conventuros neque iniussu abituros, et ubi convenissent, sua voluntate ipsi inter sese decuriati equites, [4] centuriati pedites coniurabant sese fugae atque formidinis ergo non abituros neque ex ordine recessuros nisi teli sumendi aut petendi et aut hostis feriendi aut civis servandi causa. [5] Id ex voluntario inter ipsos foedere ad tribunos ac legitimam iuris iurandi adactionem translatum.

[6] Contiones, priusquam ab urbe signa moverentur, consulis Varronis multae ac feroces fuere denuntiantis bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus mansurumque in visceribus rei publicae, [7] si plures Fabios imperatores haberet, se quo die hostem vidisset perfecturum. [8] Collegae eius Pauli una, pridie quam ab urbe proficisceretur, contio fuit, verior quam gratior populo, qua nihil inclementer in Varronem dictum nisi id modo, [9] mirari se, quidni, qui dux, priusquam aut suum aut hostium exercitum, locorum situm, naturam regionis nosset, iam nunc togatus in urbe sciret quae sibi agenda armato forent, [10] et diem quoque praedicere posset qua cum hoste signis collatis esset dimicaturus. [11] Se, quae consilia magis res dent hominibus quam homines rebus, ea ante tempus immatura non praecepturum. Optare ut quae caute ac consulte gesta essent satis prospere evenirent; [12] temeritatem, praeterquam quod stulta sit, infelicem etiam ad id locorum fuisse. [13] Sua sponte apparebat tuta celeribus consiliis praepositurum; et, quo id constantius perseveraret, Q. Fabius Maximus sic eum proficiscentem adlocutus fertur:

1260010207 1260010208 1260010209 1364002239 1364002240 1364002241

, .