|  |



XXII, . 40

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

40. (1) : , , , . (2) 178, , , , ? (3) , . ; , , .

(4) , , ; -   , . (5) .91 , : , , ; ; (6) , , ,   ; .

(7) , , . (8) , : ; (9)     ; , , .

40. Adversus ea oratio consulis haud sane laeta fuit magis fatentis ea quae diceret vera quam facilia factu esse. [2] Dictatori magistrum equitum intolerabilem fuisse: quid consuli adversus collegam seditiosum ac temerarium virium atque auctoritatis fore? [3] Se populare incendium priore consulatu semustum effugisse; optare ut omnia prospere evenirent; sed si quid adversi caderet, hostium se telis potius quam suffragiis iratorum civium caput obiecturum.

[4] Ab hoc sermone profectum Paulum tradunt prosequentibus primoribus patrum; plebeium consulem sua plebes prosecuta, turba conspectior, cum dignitates deessent.

[5] Ut in castra venerunt, permixto novo exercitu ac vetere, castris bifariam factis, ut nova minora essent propius Hannibalem, in veteribus maior pars et omne robur virium esset, [6] consulum anni prioris M. Atilium aetatem excusantem Romam miserunt, Geminum Servilium in minoribus castris legioni Romanae et socium peditum equitumque duobus milibus praeficiunt. [7] Hannibal, quamquam parte dimidia auctas hostium copias cernebat, tamen adventu consulum mire gaudere. [8] Non solum enim nihil ex raptis in diem commeatibus superabat, sed ne unde raperet quidem quicquam reliqui erat omni undique frumento, postquam ager parum tutus erat, in urbes munitas convecto, [9] ut vix decem dierum, quod compertum postea est, frumentum superesset Hispanorumque ob inopiam transitio parata fuerit, si maturitas temporum exspectata foret.


  • 178 .
  • 1260010234 1260010302 1260010304 1364002241 1364002242 1364002243