|  |



XXII, . 45

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8

45. (1) , ; , , , (2) .94 . (3) , , . (4) , - , , , . (5) , , , , , , . : , . (6) , , , : ( ) , ; (7)   , , ; . (8) : , , .

45. Dum altercationibus magis quam consiliis tempus teritur, Hannibal ex acie, quam ad multum diei tenuerat instructam, cum in castra ceteras reciperet copias, [2] Numidas ad invadendos ex minoribus castris Romanorum aquatores trans flumen mittit. [3] Quam inconditam turbam cum vixdum in ripam egressi clamore ac tumultu fugassent, in stationem quoque pro vallo locatam atque ad ipsas prope portas evecti sunt. [4] Id vero adeo indignum visum, ab tumultuario auxilio iam etiam castra Romana terreri, ut ea modo una causa ne extemplo transirent flumen derigerentque aciem tenuerit Romanos, quod summa imperii eo die penes Paulum fuerit.

[5] Itaque postero die Varro, cui sors eius diei imperii erat, nihil consulto collega signum proposuit instructasque copias flumen traduxit sequente Paulo, quia magis non probare quam non adiuvare consilium poterat. [6] Transgressi flumen eas quoque quas in castris minoribus habuerant copias suis adiungunt atque ita instruunt aciem: in dextro cornu id erat flumini propius Romanos equites locant, deinde pedites; [7] laevum cornu extremi equites sociorum, intra pedites, ad medium iuncti legionibus Romanis, tenuerunt; iaculatores cum ceteris levium armorum auxiliis prima acies facta. [8] Consules cornua tenuere, Terentius laevum, Aemilius dextrum; Gemino Servilio media pugna tuenda data.

1260010220 1327002003 1327002004 1364002246 1364002247 1364002248