|  |



XXII, . 44

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7

44. (1) , , . 191 , , , 192, , , . (2) 193, , , ; (3) , , , , . (4) , , , . , , . (5) : , ; , . (6) , , : , 194,  , , : . (7) : , , , , . , , , .

44. Consules satis exploratis itineribus sequentes Poenum, ut ventum ad Cannas est et in conspectu Poenum habebant, bina castra communiunt eodem ferme intervallo quo ad Gereonium, sicut ante copiis divisis. [2] Aufidus amnis utrisque castris adfluens aditum aquatoribus ex sua cuiusque opportunitate haud sine certamine dabat; [3] ex minoribus tamen castris, quae posita trans Aufidum erant, liberius aquabantur Romani, quia ripa ulterior nullum habebat hostium praesidium.

[4] Hannibal spem nanctus locis natis ad equestrem pugnam, qua parte virium invictus erat, facturos copiam pugnandi consules, derigit aciem lacessitque Numidarum procursatione hostes. [5] Inde rursus sollicitari seditione militari ac discordia consulum Romana castra, cum Paulus Sempronique et Flamini temeritatem Varroni, Varro Paulo speciosum timidis ac segnibus ducibus exemplum Fabium obiceret, [6] testareturque deos hominesque hic, nullam penes se culpam esse, quod Hannibal iam velut usu cepisset Italiam; se constrictum a collega teneri; ferrum atque arma iratis et pugnare cupientibus adimi militibus: [7] ille, si quid proiectis ac proditis ad inconsultam atque improvidam pugnam legionibus accideret, se omnis culpae exsortem, omnis eventus participem fore diceret; videret ut quibus lingua prompta ac temeraria aeque in pugna vigerent manus.


  • 191 ( . ) .
  • 192 . 40, 5 , ( , ).
  • 193 , , ,   , .
  • 194 ,  , . ( ).
  • 1260010236 1327002003 1327002012 1364002245 1364002246 1364002247