|  |



XXII, . 58

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

58. (1) , , , . (2)   , ,   . , , - : (3)   : . , . (4) , .103   ,   ,   . (5) , , (6) 233; (7) . , : , . (8) ,   ,  , - , , 234, . (9) , , : .

58. Namque Hannibal secundum tam prosperam ad Cannas pugnam victoris magis quam bellum gerentis intentus curis, cum captivis productis segregatisque socios, sicut ante ad Trebiam Trasumennumque lacum, [2] benigne adlocutus sine pretio dimisisset, Romanos quoque vocatos, quod nunquam alias antea, satis miti sermone adloquitur: [3] non internecivum sibi esse cum Romanis bellum; de dignitate atque imperio certare. Et patres virtuti Romanae cessisse, et se id adniti, ut suae in vicem simul felicitati et virtuti cedatur. [4] Itaque redimendi se captivis copiam facere; pretium fore in capita equiti quingenos quadrigatos nummos, trecenos pediti, servo centenos.

[5] Quamquam aliquantum adiciebatur equitibus ad id pretium quo pepigerant dedentes se, laeti tamen quamcumque condicionem paciscendi acceperunt. [6] Placuit suffragio ipsorum decem deligi qui Romam ad senatum irent, nec pignus aliud fidei quam ut iurarent se redituros acceptum. [7] Missus cum his Carthalo, nobilis Carthaginiensis, qui, si forte ad pacem inclinare cerneret animos, condiciones ferret. [8] Cum egressi castris essent, unus ex iis, minime Romani ingenii homo, veluti aliquid oblitus, iuris iurandi solvendi causa cum in castra redisset, ante noctem comites adsequitur. [9] Ubi Romam venire eos nuntiatum est, Carthaloni obviam lictor missus qui dictatoris verbis denuntiaret ut ante noctem excederet finibus Romanis.

1327002006 1327002017 1327002022 1364002259 1364002260 1364002261

, .