|  |



XXII, . 57

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

57. (1) , : 227 , , , : , , , . (2) .102 , : , , : , , 228, . (3) , ( 229), , . (4) , , , . (5) 230 , ; (6) , , ; , , , ; 231, .

(7) , ; , ; (8) , ; .

(9)   232; . : , , . . (10) . ; , - . (11) , : ,   . (12) , , .

57. Litteris consulis praetorisque recitatis censuerunt praetorem M. Claudium, qui classi ad Ostiam stanti praeesset, Canusium ad exercitum mittendum, scribendumque consuli, ut, cum praetori exercitum tradidisset, primo quoque tempore, quantum per commodum rei publicae fieri posset, Romam veniret.

[2] Territi etiam super tantas clades cum ceteris prodigiis, tum quod duae Vestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri compertae et altera sub terra, uti mos est, ad portam Collinam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem consciverat; [3] L. Cantilius, scriba pontificius, quos nunc minores pontifices appellant, qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice maximo eo usque virgis in comitio caesus erat ut inter verbera exspiraret. [4] Hoc nefas cum inter tot, ut fit, clades in prodigium versum esset, decemviri libros adire iussi sunt, [5] et Q. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est sciscitatum quibus precibus suppliciisque deos possent placare et quaenam futura finis tantis cladibus foret. [6] Interim ex fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria facta; inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo consaeptum, iam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, imbutum.

[7] Placatis satis, ut rebantur, deis M. Claudius Marcellus ab Ostia mille et quingentos milites, quos in classem scriptos habebat, Romam, ut urbi praesidio essent, mittit; [8] ipse, legione classica ea legio tertia erat cum tribunis militum Teanum Sidicinum praemissa, classe tradita P. Furio Philo collegae, paucos post dies Canusium magnis itineribus contendit. [9] Inde dictator ex auctoritate patrum dictus M. Iunius et Ti. Sempronius magister equitum dilectu edicto iuniores ab annis septendecim et quosdam praetextatos scribunt. [10] Quattuor ex his legiones et mille equites effecti. Item ad socios Latinumque nomen ad milites ex formula accipiendos mittunt. Arma, tela, alia parari iubent et vetera spolia hostium detrahunt templis porticibusque. [11] Et formam novi dilectus inopia liberorum capitum ac necessitas dedit: octo milia iuvenum validorum ex servitiis prius sciscitantes singulos, vellentne militare, empta publice armaverunt. [12] Hic miles magis placuit, cum pretio minore redimendi captivos copia fieret.


  • 227.: XXII, 35, 6 . 168.
  • 228.: VIII, 15, 8. , , .: . , 10; . . IV, 11, 410. ( ) - .
  • 229 (152 L.) (V, 9, 12).
  • 230 .: . 129  . XXI; . 48  . XXII.
  • 231 ( , XXXVIII, 2, 12) (IV, 13).
  • 232   230 . . . 225 . . . 216 . . . 215 . , 214 . , 213 . , 212 . ( ).
  • 1260010307 1260010310 1260010311 1364002258 1364002259 1364002260