|  |



XXIII, . 16

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.

.120 16. (1) , . (2)   ,  , . (3) : , ,     . (4) : , . , -: , . (5) , , (6) , , , , , , , . (7) , , . (8) , , ( ), ; , 54. ,   , . (9) ; , , . , , . (10) , , ; , , , , (11) , , , , , ; , , . (12) , , , , , , (13) ; , , . (14) , , , .121 ; , , . (15) , , , ; (16) , , ,   , 55.

16. Hac comitate Marcelli ferocis iuvenis animus adeo est mollitus ut nemo inde sociorum rem Romanam fortius ac fidelius iuverit.

[2] Cum Hannibal ad portas esset Nolam enim rursus a Nuceria movit castra plebesque Nolana de integro ad defectionem spectaret, [3] Marcellus sub adventum hostium intra muros se recepit, non castris metuens sed ne prodendae urbis occasionem nimis multis in eam inminentibus daret. [4] Instrui deinde utrimque acies coeptae, Romanorum pro moenibus Nolae, Poenorum ante castra sua. Proelia hinc parva inter urbem castraque et vario eventu fiebant, quia duces nec prohibere paucos temere provocantis nec dare signum universae pugnae volebant. [5] In hac cotidiana duorum exercituum statione principes Nolanorum nuntiant Marcello [6] nocturna conloquia inter plebem ac Poenos fieri statutumque esse ut, cum Romana acies egressa portis foret, inpedimenta eorum ac sarcinas diriperent, clauderent deinde portas murosque occuparent, ut potentes rerum suarum atque urbis Poenum inde pro Romano acciperent. [7] Haec ubi nuntiata Marcello sunt, conlaudatis senatoribus Nolanis, priusquam aliqui motus in urbe oreretur, fortunam pugnae experiri statuit. [8] Ad tris portas in hostes versas tripertito exercitum instruxit; inpedimenta subsequi iussit, calones lixasque et invalidos milites vallum ferre. Media porta robora legionum et Romanos equites, duabus circa portis novos milites levemque armaturam ac sociorum equites statuit. [9] Nolani muros portasque adire vetiti, subsidiaque destinata inpedimentis data, ne occupatis proelio legionibus in ea impetus fieret. Ita instructi intra portas stabant.

[10] Hannibali sub signis, id quod per aliquot dies fecerat, ad multum diei in acie stanti primo miraculo esse quod nec exercitus Romanus porta egrederetur nec armatus quisquam in muris esset. [11] Ratus deinde prodita conloquia esse metuque resides factos, partem militum in castra remittit iussos propere adparatum omnem oppugnandae urbis in primam aciem adferre, satis fidens, si cunctantibus instaret, tumultum aliquem in urbe plebem moturam. [12] Dum in sua quisque ministeria discursu trepidat ad prima signa succeditque ad muros acies, patefacta repente porta Marcellus signa canere clamoremque tolli ac pedites primum, deinde equites, quanto maximo possent impetu in hostem erumpere iubet. [13] Satis terroris tumultusque in aciem mediam intulerant, cum duabus circa portis P. Valerius Flaccus et C. Aurelius legati in cornua hostium erupere. [14] Addidere clamorem lixae calonesque et alia turba custodiae inpedimentorum adposita, ut paucitatem maxime spernentibus Poenis ingentis repente exercitus speciem fecerit. [15] Vix equidem ausim adfirmare, quod quidam auctores sunt, duo milia et octingentos hostium caesos non plus quingentis Romanorum amissis; [16] sed sive tanta sive minor victoria fuit, ingens eo die res ac nescio an maxima illo bello gesta est: non vinci enim ab Hannibale difficilius fuit quam postea vincere.


  • 54 , .
  • 55 (, 3, 12) : , (. . ).
  • 1327002062 1327002063 1327002066 1364002317 1364002318 1364002319