|  |



XXIII, . 17

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

17. (1) , , 56, , , , , . (2) , ; (3) , 57, . (4) , , , , . (5) , ; , , , , , , , (6) , , . (7) , , : , , ,   . (8) 58 , . (9) , 59 , ; ; , . (10) ; , , , , , , 60  ; . (11) 61   . , . (12) , , , ,   .

17. Hannibal spe potiundae Nolae adempta cum Acerras recessisset, Marcellus extemplo clausis portis custodibusque dispositis, ne quis egrederetur, quaestionem in foro de iis qui clam in conloquiis hostium fuerant habuit. [2] Supra septuaginta damnatos proditionis securi percussit bonaque eorum iussit publica populi Romani esse, [3] et summa rerum senatui tradita cum exercitu omni profectus supra Suessulam castris positis consedit. [4] Poenus Acerras primum ad voluntariam deditionem conatus perlicere, inde postquam obstinatos videt, obsidere atque oppugnare parat. [5] Ceterum Acerranis plus animi quam virium erat; itaque desperata tutela urbis, ut circumvallari moenia viderunt, priusquam continuarentur hostium opera, per intermissa munimenta neglectasque custodias silentio noctis dilapsi, [6] per vias inviaque qua quemque aut consilium aut error tulit, in urbes Campaniae, quas satis certum erat non mutasse fidem, perfugerunt.

[7] Hannibal Acerris direptis atque incensis, cum a Casilino dictatorem Romanum legionesque novas acciri nuntiassent, ne quid tam propinquis hostium castris Capuae quoque moveretur, exercitum ad Casilinum ducit. [8] Casilinum eo tempore quingenti Praenestini habebant cum paucis Romanis Latinique nominis, quos eodem audita Cannensis clades contulerat. [9] Hi, non confecto Praeneste ad diem dilectu, serius profecti domo cum Casilinum ante famam adversae pugnae venissent, et, aliis adgregantibus sese Romanis sociisque, profecti a Casilino cum satis magno agmine irent, avertit eos retro Casilinum nuntius Cannensis pugnae. [10] Ibi cum dies aliquot, suspecti Campanis timentesque, cavendis ac struendis in vicem insidiis traduxissent, ut de Capuae defectione agi accipique Hannibalem satis pro certo habuere, interfectis nocte oppidanis partem urbis, quae cis Volturnum est eo enim dividitur amni occupavere, idque praesidii Casilini habebant Romani. [11] Additur et Perusina cohors, homines quadringenti sexaginta, eodem nuntio quo Praenestini paucos ante dies, Casilinum conpulsi. [12] Et satis ferme armatorum ad tam exigua moenia et flumine altera parte cincta tuenda erat: penuria frumenti nimium etiam ut videretur hominum efficiebat.


  • 56  .
  • 57. . (. : . 16, 7).
  • 58 (. : . 19, 17, 20, 2).
  • 59 .
  • 60 () .
  • 61 ( )  . (.: XXVIII, 45, 18).
  • 1364000718 1364000721 1364000724 1364002318 1364002319 1364002320