|  |



XXIII, . 18

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.

.122 18. (1) , 62 , , : , . , , - . (2) : , -, ; , ; (3) , . (4) ; , . (5) , , , , . , , - , , . (6) : 63 . , , . , . (7) , 64, , - , ; , . (8) ; , . (9) ; ; . ; , , , . (10) . ; . (11) , , ,   , . (12) , , , , . - . (13) , , 65, : .123 , , . (14) ; . (15) , , , , , , . (16) , 66.

18. Hannibal cum iam inde haud procul esset, Gaetulos cum praefecto nomine Isalca praemittit ac primo, si fiat conloquii copia, verbis benignis ad portas aperiundas praesidiumque accipiendum perlicere iubet: si in pertinacia perstent, vi rem gerere ac temptare si qua parte invadere urbem possit. [2] Ubi ad moenia adcessere, quia silentium erat, solitudo visa; metuque concessum barbarus ratus moliri portas et claustra refringere parat, [3] cum patefactis repente portis cohortes duae, ad id ipsum instructae intus, ingenti cum tumultu erumpunt stragemque hostium faciunt. [4] Ita primis repulsis Maharbal cum maiore robore virorum missus nec ipse eruptionem cohortium sustinuit. [5] Postremo Hannibal castris ante ipsa moenia oppositis parvam urbem parvumque praesidium summa vi atque omnibus copiis oppugnare parat, ac dum instat lacessitque, corona undique circumdatis moenibus, aliquot milites et promptissimum quemque e muro turribusque ictos amisit. [6] Semel ultro erumpentis agmine elephantorum opposito prope interclusit trepidosque conpulit in urbem satis multis ut ex tanta paucitate interfectis. Plures cecidissent ni nox proelio intervenisset. [7] Postero die omnium animi ad oppugnandum accenduntur, utique postquam corona aurea muralis proposita est, atque ipse dux castelli plano loco positi segnem oppugnationem Sagunti expugnatoribus exprobrabat, Cannarum Trasumennique et Trebiae singulos admonens universosque. [8] Inde vineae quoque coeptae agi cuniculique; nec ad varios conatus hostium aut vis ulla aut ars deerat sociis Romanorum. [9] Propugnacula adversus vineas statuere, transversis cuniculis hostium cuniculos excipere, et palam et clam coeptis obviam ire, donec pudor etiam Hannibalem ab incepto avertit, castrisque communitis ac praesidio modico inposito, ne omissa res videretur, in hiberna Capuam concessit.

[10] Ibi partem maiorem hiemis exercitum in tectis habuit, adversus omnia humana mala saepe ac diu duratum, bonis inexpertum atque insuetum. [11] Itaque, quos nulla mali vicerat vis, perdidere nimia bona ac voluptates inmodicae, et eo inpensius quo avidius ex insolentia in eas se merserant. [12] Somnus enim et vinum et epulae et scorta balineaque et otium consuetudine in dies blandius ita enervaverunt corpora animosque ut magis deinde praeteritae victoriae eos quam praesentes tutarentur vires, [13] maiusque id peccatum ducis apud peritos artium militarium haberetur quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Romanam duxisset; illa enim cunctatio distulisse modo victoriam videri potuit, hic error vires ademisse ad vincendum. [14] Itaque hercule, velut si cum alio exercitu a Capua exiret, nihil usquam pristinae disciplinae tenuit. [15] Nam et redierunt plerique scortis inpliciti, et, ubi primum sub pellibus haberi coepti sunt, viaque et alius militaris labor excepit, tironum modo corporibus animisque deficiebant, [16] et deinde per omne aestivorum tempus magna pars sine commeatibus ab signis dilabebantur, neque aliae latebrae quam Capua desertoribus erant.


  • 62  - .
  • 63, , , (. , . 13, 7).
  • 64   , .
  • 65.: XXII, 51, 4.
  • 66 .: XXIII, 45, 4 ( ) XXIII, 45, 6 ( ); . : , V, 251.
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364002319 1364002320 1364002321