|  |



XXIII, . 33

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

33. (1) , (2) , : , . (3) , , , , , . (4) 126, , , . , 127, (5) , , 128. (6) , , , : , . (7) ; , , , , (8) , , , ,   . (9) : (10) (, .136 ) , ; (11) , ; (12) , , ; , , .

33. In hanc dimicationem duorum opulentissimorum in terris populorum omnes reges gentesque animos intenderant, [2] inter quos Philippus Macedonum rex eo magis quod propior Italiae ac mari tantum Ionio discretus erat. [3] Is ubi primum fama accepit Hannibalem Alpis transgressum, ut bello inter Romanum Poenumque orto laetatus erat, ita utrius populi mallet victoriam esse incertis adhuc viribus fluctuatus animo fuerat. [4] Postquam tertia iam pugna, tertia victoria cum Poenis erat, ad fortunam inclinavit legatosque ad Hannibalem misit; qui vitantes portus Brundisinum Tarentinumque quia custodiis navium Romanarum tenebantur, ad Laciniae Iunonis templum in terram egressi sunt. [5] Inde per Apuliam petentes Capuam media in praesidia Romana inlati sunt deductique ad Valerium Laevinum praetorem, circa Luceriam castra habentem. [6] Ibi intrepide Xenophanes legationis princeps a Philippo rege se missum ait ad amicitiam societatemque iungendam cum populo Romano; mandata habere ad consules ac senatum populumque Romanum. [7] Praetor inter defectiones veterum sociorum nova societate tam clari regis laetus admodum hostes pro hospitibus comiter accepit; [8] dat qui prosequantur, itinera cum cura demonstrent, quae loca quosque saltus aut Romanus aut hostes teneant. [9] Xenophanes per praesidia Romana in Campaniam, inde qua proximum fuit in castra Hannibalis pervenit foedusque cum eo atque amicitiam iungit legibus his: [10] ut Philippus rex quam maxima classe ducentas autem naves videbatur effecturus in Italiam traiceret et vastaret maritimam oram, bellum pro parte sua terra marique gereret; [11] ubi debellatum esset, Italia omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium atque Hannibalis esset praedaque omnis Hannibali cederet; [12] perdomita Italia navigarent in Graeciam bellumque cum quibus regi placeret gererent; quae civitates continentis quaeque insulae ad Macedoniam vergunt, eae Philippi regnique eius essent.


  • 126 .
  • 127 , . . : XXIV, 3, 3 .
  • 128 .
  • 1327002004 1327002006 1327002009 1364002334 1364002335 1364002336