|  |



XXIII, . 32

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.

32. (1) : , , ;   -118 . (2)   , . , , . . (3) : , 119, , 120. (4) - 121; 122 .

(5) , 123, , , , (6) :   . (7) , , , : (8) , , , , ; (9) 124; ; . , . (10) ; , . (11) , : .135 , (12) , .

(13) , , , . (14) ; , , : ; (15) , , , , . , , 125. (16) , ; , , , - ; (17) . (18) , . (19) . (20) .

32. Consules exercitus inter sese diviserunt. Fabio exercitus Teani, cui M. Iunius dictator praefuerat, evenit; [2] Sempronio volones qui ibi erant et sociorum viginti quinque milia. M. Valerio praetori legiones quae ex Sicilia redissent decretae; M. Claudius pro consule ad eum exercitum qui supra Suessulam Nolae praesideret missus; praetores in Siciliam ac Sardiniam profecti. [3] Consules edixerunt, quotiens in senatum vocassent, uti senatores quibusque in senatu dicere sententiam liceret ad portam Capenam convenirent. [4] Praetores quorum iuris dictio erat tribunalia ad Piscinam publicam posuerunt; eo vadimonia fieri iusserunt, ibique eo anno ius dictum est.

[5] Interim Carthaginem, unde Mago, frater Hannibalis, duodecim milia peditum et mille quingentos equites, viginti elephantos, mille argenti talenta in Italiam transmissurus erat cum praesidio sexaginta navium longarum, [6] nuntius adfertur in Hispania rem male gestam omnesque ferme eius provinciae populos ad Romanos defecisse. [7] Erant, qui Magonem cum classe ea copiisque omissa Italia in Hispaniam averterent, cum Sardiniae recipiendae repentina spes adfulsit: [8] parvum ibi exercitum Romanum esse; veterem praetorem inde A. Cornelium provinciae peritum decedere, novum exspectari; [9] ad hoc fessos iam animos Sardorum esse diuturnitate imperii Romani, et proximo iis anno acerbe atque avare imperatum; gravi tributo et conlatione iniqua frumenti pressos; nihil deesse aliud quam auctorem ad quem deficerent. [10] Haec clandestina legatio per principes missa erat, maxime eam rem moliente Hampsicora, qui tum auctoritate atque opibus longe primus erat. [11] His nuntiis prope uno tempore turbati erectique Magonem cum classe sua copiisque in Hispaniam mittunt, [12] in Sardiniam Hasdrubalem deligunt ducem et tantum ferme copiarum quantum Magoni decernunt.

[13] Et Romae consules transactis rebus quae in urbe agendae erant movebant iam sese ad bellum. [14] Ti. Sempronius militibus Sinuessam diem ad conveniendum edixit, et Q. Fabius, consulto prius senatu, ut frumenta omnes ex agris ante kal. Iunias primas in urbes munitas conveherent; [15] qui non invexisset eius se agrum populaturum, servos sub hasta venditurum, villas incensurum. Ne praetoribus quidem qui ad ius dicendum creati erant vacatio a belli administratione data est. [16] Valerium praetorem in Apuliam ire placuit ad exercitum a Terentio accipiendum; cum ex Sicilia legiones venissent, iis potissimum uti ad regionis eius praesidium, Terentianum exercitum Tarentum mitti cum aliquo legatorum; [17] et viginti quinque naves datae quibus oram maritimam inter Brundisium ac Tarentum tutari posset. [18] Par navium numerus Q. Fulvio praetori urbano decretus ad suburbana litora tutanda. [19] C. Terentio proconsuli negotium datum ut in Piceno agro conquisitionem militum haberet locisque iis praesidio esset. [20] Et T. Otacilius Crassus, postquam aedem Mentis in Capitolio dedicavit, in Siciliam cum imperio qui classi praeesset missus.


  • 118.: XXII, 57, 11. , - . . .: XXIV, 14, 4 . .
  • 119. . , (. , . 23, 9).
  • 120 (.: . 16  . XXII) . , , . (.: . 141  . XXV), (.: . 16  . XXII), . .
  • 121 . , , , .
  • 122 , , , ( ) ( ).
  • 123, , (. : . 13, 8).
  • 124 238 . . . (.: . 6  . XXI). 227 . . . .
  • 125. : . 30, 18. .
  • 1364000418 1364000450 1364000504 1364002333 1364002334 1364002335