|  |



XXIII, . 49

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

49. (1) , 166  . : (2) : , ; : , . (3) , ; . , , : (4) ; , .

(5) , 167, , , , . (6) , , , . (7) : ,     . , . (8) ,   , . (9) ; ,   . (10) : , , (11) , ,   ,   ( ), . (12) ; 168, , , ,   . . (13) , , . , ; . (14) ; , .

49. Ubi ea dies venit, ad conducendum tres societates aderant hominum undeviginti, quorum duo postulata fuere: [2] unum ut militia vacarent, dum in eo publico essent, alterum ut quae in naves inposuissent ab hostium tempestatisque vi publico periculo essent. [3] Utroque impetrato conduxerunt, privataque pecunia res publica administrata est. Ii mores eaque caritas patriae per omnes ordines velut tenore uno pertinebat. [4] Quemadmodum conducta omnia magno animo sunt, sic summa fide praebita, nec quicquam parcius militibus quam si ex opulento aerario, ut quondam, alerentur.

[5] Cum hi commeatus venerunt, Iliturgi oppidum ab Hasdrubale ac Magone et Hannibale Bomilcaris filio ob defectionem ad Romanos oppugnabatur. [6] Inter haec trina castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium pervenissent, frumentum, cuius inopia erat, advexerunt, [7] cohortatique oppidanos ut eodem animo moenia tutarentur quo pro se pugnantem Romanum exercitum vidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt. [8] Eodem et duo duces et duo exercitus Carthaginiensium, ibi rem summam agi cernentes, convenerunt. [9] Itaque eruptione e castris pugnatum est. Sexaginta hostium milia eo die in pugna fuerunt, sedecim circa a Romanis. [10] Tamen adeo haud dubia victoria fuit ut plures numero quam ipsi erant Romani hostium occiderint, [11] ceperint amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo die castris potiti sint. [12] Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex provincia, ut quae maxime omnium belli avida, modo praeda aut merces esset, et tum iuventute abundante. [13] Iterum signis conlatis eadem fortuna utriusque partis pugnatum. Supra tredecim milia hostium caesa, supra duo capta cum signis duobus et quadraginta et novem elephantis. [14] Tum vero omnes prope Hispaniae populi ad Romanos defecerunt, multoque maiores ea aestate in Hispania quam in Italia res gestae.


  • 166 , ,   ( , , , . .).
  • 167  ( ). 206 . . . .: XXVIII, 20.
  • 168, - (.: , II, 3, 1).
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364002400 1364002401 1364002402