|  |



XXIII, . 48

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

48. (1) . , . , , . . (2) , , : . (3) , , , 164 .

(4) , , , , . , , , , . (5) , , , ;   , . (6) ; , , , , , , , , . (7) , , , ; 165, (8) , . , , . (9) , , . (10) , , , , .148 ,   , . (11) , , , , . (12) ; , , , .

48. Quieta inde stativa fuere, ac retro etiam consul movit castra, ut sementem Campani facerent, nec ante violavit agrum Campanum quam iam altae in segetibus herbae pabulum praebere poterant. [2] Id convexit in Claudiana castra super Suessulam ibique hiberna aedificavit. M. Claudio proconsuli imperavit ut, retento Nolae necessario ad tuendam urbem praesidio, ceteros milites dimitteret Romam, ne oneri sociis et sumptui rei publicae essent. [3] Et Ti. Gracchus, a Cumis Luceriam in Apuliam legiones cum duxisset, M. Valerium inde praetorem Brundisium cum eo quem Luceriae habuerat exercitum misit tuerique oram agri Sallentini et providere quod ad Philippum bellumque Macedonicum attineret iussit.

[4] Exitu aestatis eius qua haec gesta perscripsimus litterae a P. et Cn. Scipionibus venerunt, quantas quamque prosperas in Hispania res gessissent; sed pecuniam in stipendium vestimentaque et frumentum exercitui et sociis navalibus omnia deesse. [5] Quod ad stipendium attineat, si aerarium inops sit, se aliquam rationem inituros quomodo ab Hispanis sumatur; cetera utique ab Roma mittenda esse, nec aliter aut exercitum aut provinciam teneri posse. [6] Litteris recitatis nemo omnium erat quin et vera scribi et postulari aequa fateretur; sed occurrebat animis quantos exercitus terrestris navalisque tuerentur, quantaque nova classis mox paranda esset, si bellum Macedonicum moveretur: [7] Siciliam ac Sardiniam, quae ante bellum vectigales fuissent, vix praesides provinciarum exercitus alere; tributo sumptus suppeditari; [8] ipsum tributum conferentium numerum tantis exercituum stragibus et ad Trasumennum lacum et ad Cannas inminutum; qui superessent pauci, si multiplici gravarentur stipendio, alia perituros peste. [9] Itaque nisi fide staretur, rem publicam opibus non staturam. [10] Prodeundum in contionem Fulvio praetori esse, indicandas populo publicas necessitates cohortandosque, qui redempturis auxissent patrimonia, ut rei publicae, ex qua crevissent, [11] tempus commodarent conducerentque ea lege praebenda quae ad exercitum Hispaniensem opus essent, ut, cum pecunia in aerario esset, iis primis solveretur. [12] Haec praetor in contione; edixitque diem quo vestimenta frumentum Hispaniensi exercitui praebenda quaeque alia opus essent navalibus sociis esset locaturus.


  • 164 - . .: . 141  . XXIV. . : XXIV, 20, 16; XXV, 1, 1.
  • 165 (tributum), . .: IV, 60; V, 10.
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364002349 1364002400 1364002401