|  |



XXIV, . 15

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8

15. (1) , , . ; . (2) ( ) , , ; . (3) . . : (4) , , -, , ; ; . (5) : , , , , ,   . : (6) ; . ; . (7) ; ; .     : , , , . (8) : , .

15. Postero die ubi signa coeperunt canere, primi omnium parati instructique ad praetorium conveniunt. Sole orto Gracchus in aciem copias educit; nec hostes moram dimicandi fecerunt. [2] Decem septem milia peditum erant, maxima ex parte Bruttii ac Lucani, equites mille ducenti, inter quos pauci admodum Italici, ceteri Numidae fere omnes Maurique. [3] Pugnatum est et acriter et diu; quattuor horis neutro inclinata est pugna. Nec alia magis Romanum impediebat res quam capita hostium pretia libertatis facta; [4] nam ut quisque hostem inpigre occiderat, primum capite aegre inter turbam tumultumque abscidendo terebat tempus; deinde occupata dextra tenendo caput fortissimus quisque pugnator esse desierat, segnibus ac timidis tradita pugna erat. [5] Quod ubi tribuni militum Graccho nuntiaverunt, neminem stantem iam vulnerari hostem, carnificari iacentes, et in dextris militum pro gladiis humana capita esse, signum dari propere iussit, proicerent capita invaderentque hostem: [6] claram satis et insignem virtutem esse nec dubiam libertatem futuram strenuis viris. Tum redintegrata pugna est, et eques etiam in hostes emissus. [7] Quibus cum inpigre Numidae occurrissent, nec segnior equitum quam peditum pugna esset, iterum in dubium adducta res. Cum utrimque duces, Romanus Bruttium Lucanumque totiens a maioribus suis victos subactosque, Poenus mancipia Romana et ex ergastulo militem verbis obtereret, [8] postremo pronuntiat Gracchus esse nihil quod de libertate sperarent, nisi eo die fusi fugatique hostes essent.

1327002003 1327002012 1327002014 1364002416 1364002417 1364002418