|  |



XXIV, . 17

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8

.162 17. (1) , , , . (2) , , , 66 . (3) 67 , , , , , , . (4) , : , . (5) ; , , , . , , . (6) , - ; . (7) , . : 68. (8) ; , , . , ( ), , .

17. Dum haec ad Beneventum geruntur, Hannibal depopulatus agrum Neapolitanum ad Nolam castra movet. [2] Quem ubi adventare consul sensit, Pomponio propraetore cum eo exercitu qui super Suessulam in castris erat accito ire obviam hosti parat nec moram dimicandi facere. [3] C. Claudium Neronem cum robore equitum silentio noctis per aversam maxime ab hoste portam emittit circumvectumque occulte subsequi sensim agmen hostium iubet et, cum coortum proelium videret, ab tergo se obicere. [4] Id errore viarum an exiguitate temporis Nero exsequi non potuerit incertum est. [5] Absente eo cum proelium commissum esset, superior quidem haud dubie Romanus erat; sed quia equites non adfuere in tempore, ratio compositae rei turbata est. Non ausus insequi cedentes Marcellus vincentibus suis signum receptui dedit. [6] Plus tamen duo milia hostium eo die caesa traduntur, Romani minus quadringenti. [7] Solis fere occasu Nero diem noctemque nequiquam fatigatis equis hominibusque, ne viso quidem hoste rediens, adeo graviter est ab consule increpitus ut per eum stetisse diceret quo minus accepta ad Cannas redderetur hosti clades. [8] Postero die Romanus in aciem descendit, Poenus, tacita etiam confessione victus castris se tenuit. Tertio die silentio noctis omissa spe Nolae potiundae, rei numquam prospere temptatae, Tarentum ad certiorem spem proditionis proficiscitur.


  • 66 ( ) (.: XXIII, 3 .). , , (. , . 10, 3).
  • 67 .
  • 68 207 . . . . .: XXVII, 48; 49, 5.
  • 1327002006 1327002024 1327002025 1364002418 1364002419 1364002420