|  |



XXIV, . 18

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

18. (1) , . (2)   ; , : . (3) , , 69. 70, . (4) , , . , . (5) . , 71. (6) ( ), 72. (7) . , , , , , . (8)   . (9) .163 : , , 73. , .

(10) , , , , , (11) 74, , , ; . (12) , , 75, , . (13) , , . (14) , , ; - , . : , ; (15) .

18. Nec minore animo res Romana domi quam militiae gerebatur. [2] Censores, vacui ab operum locandorum cura propter inopiam aerarii, ad mores hominum regendos animum adverterunt castigandaque vitia quae, velut diutinis morbis aegra corpora ex sese gignunt, eo nata bello erant. [3] Primum eos citaverunt qui post Cannensem pugnam rem publicam deseruisse dicebantur. Princeps eorum M. Caecilius Metellus quaestor tum forte erat. [4] Iusso deinde eo ceterisque eiusdem noxae reis causam dicere, cum purgari nequissent, pronuntiarunt verba orationemque eos adversus rem publicam habuisse, quo coniuratio deserendae Italiae causa fieret. [5] Secundum eos citati nimis callidi exsolvendi iuris iurandi interpretes, qui captivorum ex itinere regressi clam in castra Hannibalis solutum quod iuraverunt redituros rebantur. [6] His superioribusque illis equi adempti qui publicum equom habebant, tribuque moti aerarii omnes facti. [7] Neque senatu modo aut equestri ordine regendo cura se censorum tenuit; nomina omnium ex iuniorum tabulis excerpserunt qui quadriennio non militassent, quibus neque vacatio iusta militiae neque morbus causa fuisset. [8] Et ea supra duo milia nominum in aerarios relata tribuque omnes moti; [9] additumque tam truci censoriae notae triste senatus consultum, ut ei omnes quos censores notassent pedibus mererent mitterenturque in Siciliam ad Cannensis exercitus reliquias, cui militum generi non prius quam pulsus Italia hostis esset finitum stipendiorum tempus erat.

[10] Cum censores ob inopiam aerarii se iam locationibus abstinerent aedium sacrarum tuendarum curuliumque equorum praebendorum ac similium his rerum, [11] convenire ad eos frequentes qui hastae huius generis adsueverant, hortarique censores ut omnia perinde agerent locarent ac si pecunia in aerario esset: neminem nisi bello confecto pecuniam ab aerario petiturum esse. [12] Convenere deinde domini eorum quos Ti. Sempronius ad Beneventum manu emiserat arcessitosque se ab triumviris mensariis esse dixerunt ut pretia servorum acciperent; ceterum non ante quam bello confecto accepturos esse. [13] Cum haec inclinatio animorum plebis ad sustinendam inopiam aerarii fieret, pecuniae quoque pupillares primo, deinde viduarum coeptae conferri, [14] nusquam eas tutius sanctiusque deponere credentibus qui deferebant quam in publica fide; inde si quid emptum paratumque pupillis ac viduis foret, a quaestore perscribebatur. [15] Manavit ea privatorum benignitas ex urbe etiam in castra, ut non eques, non centurio stipendium acciperet, mercennariumque increpantes vocarent qui accepisset.

1364000718 1364000721 1364000724 1364002419 1364002420 1364002421