|  |



XXIV, . 16

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.

16. (1) : , , , . (2) , 61 ; ; , , ; , ; , , . (3) , . : .161 , , . (4) ( ). (5) ; . ; , , ; , , . (6) , , , -, - , , . (7) , . (8) ; (9) ,   ,   , ;   . (10) : , ; . (11) : , , , , ; , , , . (12) , , , , , , , , , 62. (13) : , . (14) . , , ; (15) , , . (16) : , , . (17) : ; : , 63. . (18) 64 , ,   , ,   . (19) , , , , 65.

16. Ea demum vox ita animos accendit ut renovato clamore, velut alii repente facti, tanta vi se in hostem intulerint ut sustineri ultra non possent. [2] Primo antesignani Poenorum, dein signa perturbata, postremo tota inpulsa acies; inde haud dubie terga data, ruuntque fugientes in castra adeo pavidi trepidique ut ne in portis quidem aut vallo quisquam restiterit, ac prope continenti agmine Romani insecuti novum de integro proelium inclusi hostium vallo ediderint. [3] Ibi sicut pugna inpeditior in angustiis, ita caedes atrocior fuit. Et adiuvere captivi, qui rapto inter tumultum ferro conglobati et ab tergo ceciderunt Poenos et fugam impedierunt. [4] Itaque minus duo milia hominum ex tanto exercitu, et ea maior pars equitum, cum ipso duce effugerunt; alii omnes caesi aut capti; capta et signa duodequadraginta. [5] Ex victoribus duo milia ferme cecidere. Praeda omnis praeterquam hominum captorum militi concessa est; et pecus exceptum est quod intra dies triginta domini cognovissent.

[6] Cum praeda onusti in castra redissent, quattuor milia ferme volonum militum, quae pugnaverant segnius nec in castra inruperant simul, metu poenae collem haud procul castris ceperunt. [7] Postero die per tribunos militum inde deducti contione militum advocata a Graccho superveniunt. [8] Ubi cum proconsul veteres milites primum, prout cuiusque virtus atque opera in ea pugna fuerat, militaribus donis donasset, [9] tunc quod ad volones attineret, omnes ait malle laudatos a se, dignos indignosque, quam quemquam eo die castigatum esse. Quod bonum faustum felixque rei publicae ipsisque esset, omnes eos liberos esse iubere. [10] Ad quam vocem cum clamor ingenti alacritate sublatus esset, ac nunc conplexi inter se gratulantesque, nunc manus ad caelum tollentes bona omnia populo Romano Gracchoque ipsi precarentur, [11] tum Gracchus Priusquam omnes iure libertatis aequassem inquit, neminem nota strenui aut ignavi militis notasse volui; [12] nunc exsoluta iam fide publica, ne discrimen omne virtutis ignaviaeque pereat, nomina eorum qui detractatae pugnae memores secessionem paulo ante fecerunt referri ad me iubebo, citatosque singulos iure iurando adigam, nisi quibus morbus causa erit, [13] non aliter quam stantes cibum potionemque, quoad stipendia facient, capturos esse. Hanc multam ita aequo animo feretis, si reputabitis nulla ignaviae nota leviore vos designari potuisse. [14] Signum deinde colligendi vasa dedit; militesque praedam portantes agentesque per lasciviam ac iocum ita ludibundi Beneventum rediere [15] ut ab epulis per celebrem festumque diem actis, non ex acie reverti viderentur. [16] Beneventani omnes turba effusa cum obviam ad portas exissent, complecti milites, gratulari, vocare in hospitium. [17] Adparata convivia omnibus in propatulo aedium fuerant; ad ea invitabant Gracchumque orabant ut epulari permitteret militibus; et Gracchus ita permisit, si in publico epularentur omnes ante suas quisque fores. Prolata omnia. [18] Pilleati aut lana alba velatis capitibus volones epulati sunt, alii accubantes, alii stantes, qui simul ministrabant vescebanturque. [19] Digna res visa ut simulacrum celebrati eius diei Gracchus, postquam Romam rediit, pingi iuberet in aede Libertatis quam pater eius in Aventino ex multaticia pecunia faciendam curavit dedicavitque.


  • 61 .
  • 62 , .
  • 63.: XXV, 12, 15.
  • 64, , .
  • 65. . , . .: X, 23, 13; 33, 9.
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364002417 1364002418 1364002419