|  |



XXIV, . 24

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

24. (1) , , , , (2) : , , , : , , ; , .168 , .

100, , , , , , . (3) , ; 101. , , . (4) , ; , ; , , . (5) , , . , , (6) : , , ; (7) ; ; (8) , , , , ,  . (9) , ; , , , . , , ; , . (10) 102 .

24. His audiendis credendisque opportuna multitudo maior in dies Syracusas confluebat, nec Epicydi solum spem novandarum rerum, sed Adranodoro etiam praebebat. [2] Qui fessus tandem uxoris vocibus monentis nunc illud esse tempus occupandi res, dum turbata omnia nova atque incondita libertate essent, dum regiis stipendiis pastus obversaretur miles, dum ab Hannibale missi duces adsueti militibus iuvare possent incepta, cum Themisto, cui Gelonis filia nupta erat, rem consociatam paucos post dies Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia arcana committere adsuerat, incaute aperit. [3] Huic et genus et fortuna honesta erant, nec ars, quia nihil tale apud Graecos pudori est, ea deformabat. Itaque fidem potiorem ratus quam patriae debebat, indicium ad praetores defert. [4] Qui ubi rem haud vanam esse certis indiciis conpererunt, consultis senioribus et auctoritate eorum praesidio ad fores posito ingressos curiam Themistum atque Adranodorum interfecerunt. [5] Et cum tumultus ab re in speciem atrociore causam aliis ignorantibus ortus esset, silentio tandem facto indicem in curiam introduxerunt. [6] Qui cum ordine omnia edocuisset: principium coniurationis factum ab Harmoniae Gelonis filiae nuptiis, quibus Themisto iuncta esset; [7] Afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad caedem praetorum principumque aliorum, bonaque eorum praedae futura interfectoribus pronuntiatum; [8] iam mercennariorum manum, adsuetam imperiis Adranodori, paratam fuisse ad Insulam rursus occupandam; singula deinde quae per quosque agerentur, totamque viris armisque instructam coniurationem ante oculos posuit. Et senatui quidem tam iure caesi quam Hieronymus videbantur: [9] ante curiam variae atque incertae rerum multitudinis clamor erat. Quam ferociter minitantem in vestibulo curiae corpora coniuratorum eo metu compresserunt ut silentes integram plebem in contionem sequerentur. [10] Sopatro mandatum ab senatu et a collegis ut verba faceret.


  • 100  , .
  • 101 , ( , , ).
  • 102. , . 23, 2.
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364002425 1364002426 1364002427

    , .