|  |



XXIV, . 27

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

27. (1) . , - , -  . ; . (2) , , , . (3) , , , . (4) , ( )108, , . (5) 109 : , .

(6) , , -. , , (7) . , 110,   ,   : - . (8) , , , , (9) .

27. Statutus est comitiis dies; quo necopinantibus omnibus unus ex ultima turba Epicyden nominavit, tum inde alius Hippocratem; crebriores deinde hae voces et cum haud dubio adsensu multitudinis esse. [2] Et erat confusa contio non populari modo sed militari quoque turba, magna ex parte etiam perfugis, qui omnia novare cupiebant, permixtis. [3] Praetores dissimulare primo et trahenda re morae esse; postremo, victi consensu et seditionem metuentes, pronuntiant eos praetores. [4] Nec illi primo statim creati nudare quid vellent, quamquam aegre ferebant et de indutiis dierum decem legatos isse ad Appium Claudium et inpetratis eis alios qui de foedere antiquo renovando agerent missos. [5] Ad Murgantiam tum classem navium centum Romanus habebat, quonam evaderent motus ex caedibus tyrannorum orti Syracusis quove eos ageret nova atque insolita libertas opperiens.

[6] Per eosdem dies cum ad Marcellum venientem in Siciliam legati Syracusani missi ab Appio essent, auditis condicionibus pacis Marcellus, posse rem convenire ratus, et ipse legatos Syracusas qui coram cum praetoribus de renovando foedere agerent misit. [7] Et iam ibi nequaquam eadem quies ac tranquillitas erat. Postquam Punicam classem accessisse Pachynum adlatum est, dempto timore Hippocrates et Epicydes nunc apud mercennarios milites, nunc apud transfugas prodi Romano Syracusas criminabantur. [8] Ut vero Appius naves ad ostium portus, quo aliae partis hominibus animus accederet, in statione habere coepit, ingens in speciem criminibus vanis accesserat fides; [9] ac primo etiam tumultuose decurrerat multitudo ad prohibendos, si in terram egrederentur.


  • 108 (. . 5  . XXIII), (215 . .) . (.  6) , (. . 39, 12), (XXV, 2, 4).
  • 109 . ( ) (. 36, 10; 38, 3; 39, 10).
  • 110 ( -)  ( 60  ).
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364002428 1364002429 1364002430