|  |



XXIV, . 26

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.

26. (1) 104, 105 . (2) , , , ; -. (3) , ,   , , , , ,  . (4) ,   ; , , . (5) , , . (6) - , , , , . (7) !106 , ? (8) , , -? (9) , , ;   107 , . (10) (11) , - , , : ; , , . (12) ; , ; , , , ; , . (13) , , , . (14) , , , . , , , :   . (15) : , .170 , . (16) , ( ). .

26. Heraclia erat filia Hieronis, uxor Zoippi, qui legatus ab Hieronymo ad regem Ptolomaeum missus voluntarium consciverat exilium. [2] Ea cum ad se quoque veniri praescisset, in sacrarium ad penates confugit cum duabus filiis virginibus, resolutis crinibus miserabilique alio habitu, [3] et ad ea addidit preces, nunc per deos, nunc per memoriam Hieronis patris Gelonisque fratris, ne se innoxiam invidia Hieronymi conflagrare sinerent: [4] nihil se ex regno illius praeter exilium viri habere; neque fortunam suam eandem vivo Hieronymo fuisse quam sororis, neque interfecto eo causam eandem esse. [5] Quid quod si Adranodoro consilia processissent, illa cum viro fuerit regnatura, sibi cum ceteris serviendum? [6] Si quis Zoippo nuntiet interfectum Hieronymum ac liberatas Syracusas, cui dubium esse quin extemplo conscensurus sit navem atque in patriam rediturus? [7] Quantum spes hominum falli! in liberata patria coniugem eius ac liberos de vita dimicare, quid obstantes libertati aut legibus? [8] Quod ab se cuiquam periculum, a sola ac prope vidua et puellis in orbitate degentibus esse? At enim periculi quidem nihil ab se timeri, invisam tamen stirpem regiam esse. [9] Ablegarent ergo procul ab Syracusis Siciliaque et asportari Alexandriam iuberent, ad virum uxorem, ad patrem filias. [10] Aversis auribus animisque cum conclamassent ne tempus tereretur ferrum quosdam expedientes cernebat; [11] tum omissis pro se precibus, puellis ut saltem parcerent orare institit, a qua aetate etiam hostes iratos abstinere; ne tyrannos ulciscendo quae odissent scelera ipsi imitarentur. [12] Inter haec abstractam a penetralibus iugulant; in virgines deinde respersas matris cruore impetum faciunt. Quae alienata mente simul luctu metuque velut captae furore eo cursu se ex sacrario proripuerunt ut, si effugium patuisset in publicum, impleturae urbem tumultu fuerint. [13] Tum quoque haud magno aedium spatio inter medios tot armatos aliquotiens integro corpore evaserunt tenentibusque, cum tot ac tam validae eluctandae manus essent, sese eripuerunt. [14] Tandem vulneribus confectae, cum omnia replessent sanguine, exanimes corruerunt. Caedemque per se miserabilem miserabiliorem casus fecit, quod paulo post nuntius venit, mutatis repente ad misericordiam animis, ne interficerentur. [15] Ira deinde ex misericordia orta, quod adeo festinatum ad supplicium neque locus paenitendi aut regressus ab ira relictus esset. [16] Itaque fremere multitudo et in locum Adranodori ac Themisti nam ambo praetores fuerant comitia poscere, quae nequaquam ex sententia praetorum futura essent.

1345970024 1345970025 1345970037 1364002427 1364002428 1364002429