|  |



XXIV, . 25

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

25. (1) , , , , , . (2) , , ? , ; , , . (3) . : , , , . (4) , , ; , ; . (5) ,   , . (6) -: .169 ,   . (7) : , . (8) : , . , 103. (9) , , . (10) , . (11) , , , ,  .

25. Is, tamquam reos ageret, ab ante acta vita orsus, quaecumque post Hieronis mortem sceleste atque impie facta essent, Adranodorum ac Themistum arguit fecisse: [2] quid enim sua sponte Hieronymum, puerum ac vixdum pubescentem facere potuisse? Tutores ac magistros eius sub aliena invidia regnasse; itaque aut ante Hieronymum aut certe cum Hieronymo perire eos debuisse. [3] At illos debitos iam morti destinatosque, alia nova scelera post mortem tyranni molitos, palam primo, cum clausis Adranodorus Insulae portis hereditatem regni creverit et quae procurator tenuerat pro domino possederit; [4] proditus deinde ab eis qui in Insula erant, circumsessus ab universa civitate quae Achradinam tenuerit, nequiquam palam atque aperte petitum regnum clam et dolo adfectare conatus sit, [5] et ne beneficio quidem atque honore potuerit vinci, cum inter liberatores patriae insidiator ipse libertatis creatus esset praetor. [6] Sed animos eis regios regias coniuges fecisse, alteri Hieronis, alteri Gelonis filias nuptas. [7] Sub hanc vocem ex omnibus partibus contionis clamor oritur nullam earum vivere debere nec quemquam superesse tyrannorum stirpis. [8] Ea natura multitudinis est: aut servit humiliter aut superbe dominatur; libertatem, quae media est, nec suscipere modice nec habere sciunt; [9] et non ferme desunt irarum indulgentes ministri, qui avidos atque intemperantes suppliciorum animos ad sanguinem et caedes inritent; [10] sicut tum extemplo praetores rogationem promulgarunt, acceptaque paene prius quam promulgata est, ut omnes regiae stirpis interficerentur; [11] missique a praetoribus Damaratam Hieronis et Harmoniam Gelonis filiam, coniuges Adranodori et Themisti, interfecerunt.


  • 103 . .: . , 3536; . , III, 20, 76 ( : , 텻 . . (. . . )).
  • 1364000718 1364000721 1364000724 1364002426 1364002427 1364002428