|  |



XXIV, . 29

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

29. (1) , . : . (2) ; , . (3) , : , ; , , .   . (4) , , . , , ; . (5) , , , , . (6) , , , , (, , ) (7) : , , , , ,  ,   . (8) :   , , , . , , ; (9) , . (10) ; , , , , , , , , (11) , .172 . (12) : ; , , , : .

29. Dies haud ita multi intercesserunt, cum ex Leontinis legati praesidium finibus suis orantes venerunt; quae legatio peropportuna visa ad multitudinem inconditam ac tumultuosam exonerandam ducesque eius ablegandos. [2] Hippocrates praetor ducere eo transfugas iussus; secuti multi ex mercennariis auxiliis quattuor milia armatorum effecerunt. [3] Et mittentibus et missis ea laeta expeditio fuit; nam et illis, quod iam diu cupiebant, novandi res occasio data est, et hi sentinam quandam urbis rati exhaustam laetabantur. Ceterum levaverunt modo in praesentia velut corpus aegrum, quo mox in graviorem morbum recideret. [4] Hippocrates enim finitima provinciae Romanae primo furtivis excursionibus vastare coepit; deinde, cum ad tuendos sociorum agros missum ab Appio praesidium esset, omnibus copiis impetum in oppositam stationem cum caede multorum fecit. [5] Quae cum essent nuntiata Marcello, legatos extemplo Syracusas misit qui pacis fidem ruptam esse dicerent nec belli defuturam umquam causam, nisi Hippocrates atque Epicydes non ab Syracusis modo, sed tota procul Sicilia ablegarentur. [6] Epicydes, ne aut reus criminis absentis fratris praesens esset, aut deesset pro parte sua concitando bello, profectus et ipse in Leontinos, quia satis eos adversus populum Romanum concitatos cernebat, avertere etiam ab Syracusanis coepit: [7] nam ita eos pacem pepigisse cum Romanis ut quicumque populi sub regibus fuissent suae dicionis essent, nec iam libertate contentos esse nisi etiam regnent ac dominentur. [8] Renuntiandum igitur eis esse Leontinos quoque aequom censere liberos esse, vel quod in solo urbis suae tyrannus ceciderit, vel quod ibi primum conclamatum ad libertatem relictisque regiis ducibus Syracusas concursum sit. [9] Itaque aut eximendum id de foedere esse, aut legem eam foederis non accipiendam. [10] Facile multitudini persuasum; legatisque Syracusanorum et de caede stationis Romanae querentibus et Hippocratem atque Epicydem abire seu Locros seu quo alio mallent, dummodo Sicilia cederent, iubentibus ferociter responsum est [11] neque mandasse sese Syracusanis ut pacem pro se cum Romanis facerent, neque teneri alienis foederibus. [12] Haec ad Romanos Syracusani detulerunt, abnuentes Leontinos in sua potestate esse: itaque integro secum foedere bellum Romanos cum iis gesturos, neque sese defuturos ei bello, ita ut in potestatem redacti suae rursus dicionis essent, sicut pax convenisset.

1345970024 1345970025 1345970037 1364002430 1364002431 1364002432