|  |



XXIV, . 28

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

28. (1) : , ; - , , , , : (2) , . (3) , , ; (4) , , , : . (5) , :   . (6) , , , , , 111, , , . .171 (7) : , ; , . (8) , , . . (9) , , .

28. In hac turbatione rerum in contionem vocari placuit. Ubi cum alii alio tenderent nec procul seditione res esset, Apollonides, principum unus, orationem salutarem ut in tali tempore habuit: [2] nec spem salutis nec perniciem propiorem umquam civitati ulli fuisse. [3] Si enim uno animo omnes vel ad Romanos vel ad Carthaginienses inclinent, nullius civitatis statum fortunatiorem ac beatiorem fore; [4] si alii alio trahant res, non inter Poenos Romanosque bellum atrocius fore quam inter ipsos Syracusanos, cum intra eosdem muros pars utraque suos exercitus, sua arma, suos habitura sit duces. [5] Itaque ut idem omnes sentiant summa vi agendum esse. Utra societas sit utilior, eam longe minorem ac levioris momenti consultationem esse; [6] sed tamen Hieronis potius quam Hieronymi auctoritatem sequendam in sociis legendis, vel quinquaginta annis feliciter expertam amicitiam nunc incognitae, quondam infideli praeferendam. [7] Esse etiam momenti aliquid ad consilium quod Carthaginiensibus ita pax negari possit, ut non utique in praesentia bellum cum eis geratur: cum Romanis extemplo aut pacem aut bellum habendum. [8] Quo minus cupiditatis ac studii visa est oratio habere, eo plus auctoritatis habuit. Adiectum est praetoribus ac delectis senatorum militare etiam consilium; iussi et duces ordinum praefectique auxiliorum simul consulere. [9] Cum saepe acta res esset magnis certaminibus, postremo, quia belli cum Romanis gerendi ratio nulla apparebat, pacem fieri placuit mittique legatos ad rem cum eis confirmandam.

1345970024 1345970025 1345970037 1364002429 1364002430 1364002431