|  |



XXIV, . 48

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

48. (1) : , . (2) 174; ; (3) , , . (4) ; , , , , , . (5) , : , . , ; (6) , . . - , , , , . (7) , , , . (8) , , , , . (9) . . (10) ( ) . (11) ; , , , . (12) .187 , , - . (13) : , . .

, , , , 175.

48. Eodem anno P. et Cn. Cornelii, cum in Hispania res prosperae essent multosque et veteres reciperent socios et novos adicerent, in Africam quoque spem extenderunt. [2] Syphax erat rex Numidarum subito Carthaginiensibus hostis factus; [3] ad eum centuriones tres legatos miserunt qui cum eo amicitiam societatemque facerent et pollicerentur, si perseveraret urguere bello Carthaginienses, gratam eam rem fore senatui populoque Romano et adnisuros ut in tempore et bene cumulatam gratiam referant. [4] Grata ea legatio barbaro fuit; conlocutusque cum legatis de ratione belli gerundi, ut veterum militum verba audivit, quam multarum rerum ipse ignarus esset, ex conparatione tam ordinatae disciplinae animum advertit. [5] Tum id primum ut pro bonis ac fidelibus sociis facerent oravit, ut duo legationem referrent ad imperatores suos, unus apud sese magister rei militaris remaneret: rudem ad pedestria bella Numidarum gentem esse, equis tantum habilem; [6] ita iam inde a principiis gentis maiores suos bella gessisse, ita se a pueris insuetos. Sed habere hostem pedestri fidentem Marte, cui si aequari robore virium velit, et sibi pedites comparandos esse. [7] Et ad id multitudine hominum regnum abundare, sed armandi ornandique et instruendi eos artem ignorare. Omnia, velut forte congregata turba, vasta ac temeraria esse. [8] Facturos se in praesentia quod vellet legati respondent, fide accepta ut remitteret extemplo eum, si imperatores sui non comprobassent factum. [9] Q. Statorio nomen fuit, qui ad regem remansit. Cum duobus Romanis rex tres a Numidis legatos in Hispaniam misit ad accipiendam fidem ab imperatoribus Romanis. [10] Isdem mandavit ut protinus Numidas qui intra praesidia Carthaginiensium auxiliares essent ad transitionem perlicerent. [11] Et Statorius ex multa iuventute regi pedites conscripsit ordinatosque proxime morem Romanum instruendo et decurrendo signa sequi et servare ordines docuit, [12] et operi aliisque iustis militaribus ita adsuefecit ut brevi rex non equiti magis fideret quam pediti conlatisque aequo campo signis iusto proelio Carthaginiensem hostem superaret. [13] Romanis quoque in Hispania legatorum regis adventus magno emolumento fuit; namque ad famam eorum transitiones crebrae ab Numidis coeptae fieri.

Ita cum Syphace Romanis coepta amicitia est. Quod ubi Carthaginienses acceperunt, extemplo ad Galam in parte altera Numidiae Maesuli ea gens vocatur regnantem legatos mittunt.


  • 174 (, ).
  • 175 (, ) .
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364002449 1364002500 1364002501