|  |



XXIV, . 47

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.

47. (1) ; , . (2)   ,  . , , , . (3) , , , . , . (4) , , (5) , , , , , ? (6) : , ; . (7) , . , . (8) ( ), : , ,  . (9) , , , . (10) : , , 170. (11) ; .

(12) , 171 , , .186 . , . (13) ; , . ,  , ,  . (14) , , ; , .

(15) ; , , , 172, (16) 173 .

47. Tum demum hostes excitati sunt iam et imbre conquiescente et propinqua luce. [2] Praesidium in urbe erat Hannibalis, quinque milia ferme armatorum, et ipsi Arpini tria milia hominum armarant. Eos primos Poeni, ne quid ab tergo fraudis esset, hosti opposuerunt. [3] Pugnatum primo in tenebris angustisque viis est. Cum Romani non vias tantum sed tecta etiam proxima portam occupassent, ne peti superne ac volnerari possent, [4] cogniti inter se quidam Arpinique et Romani atque inde conloquia coepta fieri, percunctantibus Romanis quid sibi vellent Arpini, [5] quam ob noxam Romanorum aut quod meritum Poenorum pro alienigenis ac barbaris Italici adversus veteres socios Romanos bellum gererent et vectigalem ac stipendiariam Italiam Africae facerent, [6] Arpinis purgantibus ignaros omnium se venum a principibus datos Poeno, captos oppressosque a paucis esse. [7] Initio orto plures cum pluribus conloqui; postremo praetor Arpinus ab suis ad consulem deductus, fideque data inter signa aciesque Arpini repente pro Romanis adversus Carthaginiensem arma verterunt. [8] Hispani quoque, paulo minus mille homines, nihil praeterea cum consule pacti quam ut sine fraude Punicum emitteretur praesidium, ad consulem transtulerunt signa. [9] Carthaginiensibus portae patefactae emissique cum fide incolumes ad Hannibalem Salapiam venerunt. [10] Arpi sine clade ullius praeterquam unius veteris proditoris, novi perfugae, restituti ad Romanos. [11] Hispanis duplicia cibaria dari iussa; operaque eorum forti ac fideli persaepe res publica usa est.

[12] Cum consul alter in Apulia, alter in Lucanis esset, equites centum duodecim nobiles Campani per speciem praedandi ex hostium agro permissu magistratuum ab Capua profecti ad castra Romana, quae super Suessulam erant, venerunt; stationi militum qui essent dixerunt: conloqui sese cum praetore velle. [13] Cn. Fulvius castris praeerat; cui ubi nuntiatum est, decem ex eo numero iussis inermibus deduci ad se, ubi quae postularent audivit nihil autem aliud petebant quam ut Capua recepta bona sibi restituerentur, in fidem omnes accepti. [14] Et ab altero praetore Sempronio Tuditano oppidum Atrinum expugnatum. Amplius septem milia hominum capta et aeris argentique signati aliquantum. [15] Romae foedum incendium per duas noctes ac diem unum tenuit. Solo aequata omnia inter Salinas ac portam Carmentalem cum Aequimaelio Iugarioque vico et templis Fortunae ac matris Matutae. [16] Et extra portam late vagatus ignis sacra profanaque multa absumpsit.


  • 170 (. . 45).
  • 171 (. , . 44, 9).
  • 172 213 . . . , () (), . (.: XXXIII, 27, 4) , , .
  • 173 , ( ). .: XXI, 62, 4; XXV, 7, 6.
  • 1364000718 1364000721 1364000724 1364002448 1364002449 1364002500