|  |



XXV, . 8

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

8. (1)   , : (2) , . (3) -, , . (4) - , , (5) , , ; , ,   . (6) . ; , : , , . (7)   .

(8) : , ; , ; , , 41. (9) ; . ; ; (10) , , . , , (11) , , . , . (12) . , , , . (13) .

8. Huius atrocitas poenae duarum nobilissimarum in Italia Graecarum civitatium animos inritavit cum publice, [2] tum etiam singulos privatim, ut quisque tam foede interemptos aut propinquitate aut amicitia contingebat. [3] Ex iis tredecim fere nobiles iuvenes Tarentini coniuraverunt, quorum principes Nico et Philemenus erant. [4] Hi priusquam aliquid moverent, conloquendum cum Hannibale rati, nocte per speciem venandi urbe egressi ad eum proficiscuntur. [5] Et cum haud procul castris abessent, ceteri silva prope viam sese occuluerunt, Nico et Philemenus progressi ad stationes comprehensique, ultro id petentes, ad Hannibalem deducti sunt. [6] Qui cum et causas consilii sui et quid pararent exposuissent, conlaudati oneratique promissis iubentur, ut fidem popularibus facerent praedandi causa se urbe egressos, pecora Carthaginiensium, quae pastum propulsa essent, ad urbem agere; tuto ac sine certamine id facturos promissum est. [7] Conspecta ea praeda iuvenum est, minusque iterum ac saepius id eos audere miraculo fuit. [8] Congressi cum Hannibale rursus fide sanxerunt liberos Tarentinos leges suas suaque omnia habituros neque ullum vectigal Poeno pensuros praesidiumve invitos recepturos; prodita hospitia Romanorum cum praesidio Carthaginiensium fore. [9] Haec ubi convenerunt, tunc vero Philemenus consuetudinem nocte egrediundi redeundique in urbem frequentiorem facere. Et erat venandi studio insignis, canesque et alius apparatus sequebatur; [10] captumque ferme aliquid aut ab hoste ex praeparato adlatum reportans donabat aut praefecto aut custodibus portarum. Nocte maxime commeare propter metum hostium credebant.

[11] Ubi iam eo consuetudinis adducta res est ut, quocumque noctis tempore sibilo dedisset signum, porta aperiretur, tempus agendae rei Hannibali visum est. [12] Tridui viam aberat; ubi, quo minus mirum esset uno eodemque loco stativa eum tam diu habere, aegrum simulabat. [13] Romanis quoque qui in praesidio Tarenti erant suspecta esse tam segnis mora eius desierat.


  • 41 . .
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364002509 1364002510 1364002511