|  |



XXV, . 7

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

7. (1) . , ; . (2) 33 ; , , : (3) , . (4) , , , , , , , 34.

(5) 35; : (6)   ,   ( )36.

(7) ; ; : , , ; (8) . 37 , , , , . (9) ; ; .

(10) , , . . (11) . , , , , . 37a, 38 : (12) , , , . (13) , ; ,   .195   , . (14) ; , 39. . 40.

7. Sub haec dicta ad genua Marcelli procubuerunt. Marcellus id nec iuris nec potestatis suae esse dixit; senatui scripturum se omniaque de sententia patrum facturum esse. [2] Eae litterae ad novos consules allatae ac per eos in senatu recitatae sunt, consultusque de iis litteris ita decrevit senatus: militibus, [3] qui ad Cannas commilitones suos pugnantis deseruissent, senatum nihil videre cur res publica committenda esset. [4] Si M. Claudio proconsuli aliter videretur, faceret quod e re publica fideque sua duceret, dum ne quis eorum munere vacaret neu dono militari virtutis ergo donaretur neu in Italiam reportaretur donec hostis in terra Italia esset.

[5] Comitia deinde a praetore urbano de senatus sententia plebique scitu sunt habita, quibus creati sunt quinqueviri muris turribus reficiendis, et triumviri bini, uni sacris conquirendis donisque persignandis, [6] alteri reficiendis aedibus Fortunae et matris Matutae intra portam Carmentalem et Spei extra portam, quae priore anno incendio consumptae fuerant.

[7] Tempestates foedae fuere; in Albano monte biduum continenter lapidibus pluvit. Tacta de caelo multa, duae in Capitolio aedes, vallum in castris multis locis supra Suessulam, et duo vigiles exanimati; [8] murus turresque quaedam Cumis non ictae modo fulminibus sed etiam decussae. Reate saxum ingens visum volitare, sol rubere solito magis sanguineoque similis. [9] Horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit, et per aliquot dies consules rebus divinis operam dederunt, et per eosdem dies sacrum novemdiale fuit.

[10] Cum Tarentinorum defectio iam diu et in spe Hannibali et in suspicione Romanis esset, causa forte extrinsecus maturandae eius intervenit. [11] Phileas Tarentinus diu iam per speciem legationis Romae cum esset, vir inquieti animi et minime otium, quo tum diutino senescere videbatur, patientis, aditum sibi ad obsides Tarentinos et Thurinos invenit. [12] Custodiebantur in atrio Libertatis minore cura, quia nec ipsis nec civitatibus eorum fallere Romanos expediebat. [13] Hos crebris conloquiis sollicitatos corruptis aedituis duobus cum primis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itineris factus profugit. [14] Luce prima volgata per urbem fuga est, missique qui sequerentur ab Tarracina comprensos omnis retraxerunt. Deducti in comitium virgisque adprobante populo caesi de saxo deiciuntur.


  • 33 (. , . 3, 1).
  • 34.: . , 13.
  • 35. .
  • 36.: XXIV, 47, 15.
  • 37 (. )  (.: , V, 228).
  • 37a ( 433 . . . )  , VIII . . . ( ) . . 282 . . . , (, VI, 263).
  • 38 ()   (, , ) (.: XXXIV, 44, 5; XLIII, 16, 13) . (XLV, 15, 5);   I . . .  (. , 59).
  • 39. . 98  . XXII.
  • 40.: XXIV, 20, 6 . 79  . IV.
  • 1364000418 1364000450 1364000504 1364002508 1364002509 1364002510