|  |



XXV, . 9

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.

9. (1) ; , . , (2)   , .196 , - . (3) ,   , . . (4) , , , , , ; , . (5) , 42 ; , . (6) , , , . (7) ,   , , , .

(8) ; , ; , , (9) , , ; , .   ; 43. (10) , , , ;   , ,  (11) . ; . (12) : , , . (13) , ; . (14) , ; , , , , , . (15) , , , , , . (16) ; , (17) , ; . - , - , , .

9. Ceterum postquam Tarentum ire constituit, decem milibus peditum atque equitum, quos in expeditionem velocitate corporum ac levitate armorum aptissimos esse ratus est, [2] electis, quarta vigilia noctis signa movit, praemissisque octoginta fere Numidis equitibus praecepit ut discurrerent circa vias perlustrarentque omnia oculis, ne quis agrestium procul spectator agminis falleret; [3] praegressos retraherent, obvios occiderent, ut praedonum magis quam exercitus accolis species esset. Ipse raptim agmine acto quindecim ferme milium spatio castra ab Tarento posuit, [4] et ne ibi quidem denuntiato quo pergerent, tantum convocatos milites monuit via omnes irent nec deverti quemquam aut excedere ordine agminis paterentur, et in primis intenti ad imperia accipienda essent neu quid nisi ducum iussu facerent; se in tempore editurum quae vellet agi. [5] Eadem ferme hora Tarentum fama praevenerat Numidas equites paucos populari agros terroremque late agrestibus iniecisse. [6] Ad quem nuntium nihil ultra motus praefectus Romanus quam ut partem equitum postero die luce prima iuberet exire ad arcendum populationibus hostem; [7] in cetera adeo nihil ab eo intenta cura est ut contra pro argumento fuerit illa procursatio Numidarum Hannibalem exercitumque e castris non movisse.

[8] Hannibal concubia nocte movit. Dux Philemenus erat cum solito captae venationis onere; ceteri proditores ea quae composita erant expectabant. [9] Convenerat autem ut Philemenus portula adsueta venationem inferens armatos induceret, parte alia portam Temenitida adiret Hannibal. [10] Ea mediterranea regio est orientem spectans; busta aliquantum intra moenia includunt. Cum portae adpropinquaret, editus ex composito ignis ab Hannibale est refulsitque idem redditum ab Nicone signum; extinctae deinde utrimque flammae sunt. [11] Hannibal silentio ducebat ad portam. Nico ex improviso adortus sopitos vigiles in cubilibus suis obtruncat portamque aperit. [12] Hannibal cum peditum agmine ingreditur, equites subsistere iubet, ut quo res postulet occurrere libero campo possent. [13] Et Philemenus portulae parte alia, qua commeare adsuerat, adpropinquabat. Nota vox eius et familiare iam signum cum excitasset vigilem, dicenti vix sustineri grandis bestiae onus portula aperitur. [14] Inferentes aprum duos iuvenes secutus ipse cum expedito venatore vigilem, incautius miraculo magnitudinis in eos qui ferebant versum venabulo traicit. [15] Ingressi deinde triginta fere armati ceteros vigiles obtruncant refringuntque portam proximam, et agmen sub signis confestim inrupit. Inde cum silentio in forum ducti Hannibali sese coniunxerunt. [16] Tum duo milia Gallorum Poenus in tres divisa partis per urbem dimittit; Tarentinos iis addit duces binos; [17] itinera quam maxume frequentia occupari iubet, tumultu orto Romanos passim caedi, oppidanis parci. Sed ut fieri id posset, praecipit iuvenibus Tarentinis ut, ubi quem suorum procul vidissent, quiescere ac silere ac bono animo esse iuberent.


  • 42 .
  • 43 (VIII, 30, 59), .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364002510 1364002511 1364002512