|  |



XXV, . 11

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.

11. (1) . , , , ,   , . (2) , ,  ,  , , , . (3) , , ,   , , . (4) , . , , . (5) , . , : , , . .198 (6) , , . (7) : , ; , . (8) - : .   , 45. (9) , ,  , ,   , , 46, . (10) , , ; : , . . , (11) : , ,  , , , . (12) , , . , , ; (13) , . (14) , : ; (15) , , ,   , . ? (16) ,  ,  , , . ; . (17) , , , , , ; , , , . (18) , . , , , , . (19) , : . (20) .199 , . , -47. , , .

11. Postero die ad oppugnandam arcem ducit; quam cum et a mari, quo in paene insulae modum pars maior circumluitur, praealtis rupibus et ab ipsa urbe muro et fossa ingenti saeptam videret eoque nec vi nec operibus expugnabilem esse, [2] ne aut se ipsum cura tuendi Tarentinos a maioribus rebus moraretur, aut in relictos sine valido praesidio Tarentinos impetum ex arce, cum vellent, Romani facerent, vallo urbem ab arce intersaepire statuit, [3] non sine illa etiam spe, cum prohibentibus opus Romanis manum posse conseri et, si ferocius procucurrissent, magna caede ita attenuari praesidii vires, ut facile per se ipsi Tarentini urbem ab iis tueri possent. [4] Ubi coeptum opus est, patefacta repente porta impetum in munientis fecerunt Romani pellique se statio passa est quae pro opere erat, ut successu cresceret audacia pluresque et longius pulsos persequerentur. [5] Tum signo dato coorti undique Poeni sunt, quos instructos ad hoc Hannibal tenuerat. Nec sustinuere impetum Romani, sed ab effusa fuga loci angustiae eos impeditaque alia opere iam coepto, alia apparatu operis morabantur. [6] Plurimi in fossam praecipitavere, occisique sunt plures in fuga quam in pugna. [7] Inde et opus nullo prohibente fieri coeptum: fossa ingens ducta, et vallum intra eam erigitur, modicoque post intervallo murum etiam eadem regione addere parat, ut vel sine praesidio tueri se adversus Romanos possent. [8] Reliquit tamen modicum praesidium, simul ut in perficiendo muro adiuvaret. Ipse profectus cum ceteris copiis ad Galaesum flumen quinque milia ab urbe abest posuit castra.

[9] Ex his stativis regressus ad inspiciendum, quod opus aliquantum opinione eius celerius creverat, spem cepit etiam arcem expugnari posse. Et est non altitudine, ut ceterae, tuta, sed loco plano posita et ab urbe muro tantum ac fossa divisa. [10] Cum iam machinationum omni genere et operibus oppugnaretur, missum a Metaponto praesidium Romanis fecit animum ut nocte ex inproviso opera hostium invaderent. Alia disiecerunt, alia igni corruperunt, isque finis Hannibali fuit ea parte arcem oppugnandi. [11] Reliqua erat in obsidione spes, nec ea satis efficax, quia arcem tenentes, quae in paene insula posita imminet faucibus portus, mare liberum habebant, urbs contra exclusa maritimis commeatibus propiusque inopiam erant obsidentes quam obsessi. [12] Hannibal convocatis principibus Tarentinis omnes praesentis difficultates exposuit: neque arcis tam munitae expugnandae cernere viam neque in obsidione quicquam habere spei, donec mari hostes potiantur; [13] quod si naves sint, quibus commeatus invehi prohibeat, extemplo aut arce cessuros aut dedituros se hostis. [14] Adsentiebantur Tarentini; ceterum ei qui consilium adferret opem quoque in eam rem adferendam censebant esse. [15] Punicas enim naves ex Sicilia accitas id posse facere; suas, quae sinu exiguo intus inclusae essent, cum claustra portus hostis haberet, quem ad modum inde in apertum mare evasuras? [16] Evadent inquit Hannibal; multa quae inpedita natura sunt consilio expediuntur. Urbem in campo sitam habetis; planae et satis latae viae patent in omnis partis. [17] Via quae e portu per mediam urbem ad mare transmissa est plaustris transveham naves haud magna mole, et mare nostrum erit, quo nunc hostes potiuntur, et illinc mari, hinc terra circumsedebimus arcem; immo brevi aut relictam ab hostibus aut cum ipsis hostibus capiemus. [18] Haec oratio non spem modo effectus sed ingentem etiam ducis admirationem fecit. Contracta extemplo undique plaustra iunctaque inter se, et machinae ad subducendas naves admotae, munitumque iter, quo faciliora plaustra minorque moles in transitu esset. [19] Iumenta inde et homines contracti et opus inpigre coeptum; paucosque post dies classis instructa ac parata circumvehitur arcem et ante os ipsum portus ancoras iacit. [20] Hunc statum rerum Hannibal Tarenti relinquit regressus ipse in hiberna. Ceterum defectio Tarentinorum utrum priore anno an hoc facta sit, in diversum auctores trahunt; plures propioresque aetate memoriae rerum hoc anno factam tradunt.


  • 45 .
  • 46 (VI, 278), , () , - .
  • 47, 213 . . . .: XXVII, 25, 4.
  • 1327002055 1327002056 1327002057 1364002512 1364002513 1364002514