|  |



XXV, . 12

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

12. (1) 48 49. (2) , 50, .   - , , . (3) 51, . (4) , . , . (5) : , 52, , . (6) , ; , , , : . (7) -53, . (8) , , , , , 54: (9) , , , , , , , ; , . , ; (10) , ; . , , , . (11) . : 55 . (12) , , . (13) :   56, 57. (14) , , .200 , . (15) , , , . 58 , ; , 59, .

12. Romae consules praetoresque usque ad ante diem quintum kal. Maias Latinae tenuerunt. [2] Eo die perpetrato sacro in monte in suas quisque provincias proficiscuntur. Religio deinde nova obiecta est ex carminibus Marcianis. [3] Vates hic Marcius inlustris fuerat, et cum conquisitio priore anno ex senatus consulto talium librorum fieret, in M. Aemili praetoris urbani, qui eam rem agebat, manus venerant. [4] Is protinus novo praetori Sullae tradiderat. Ex huius Marcii duobus carminibus alterius post rem actam editi comprobata auctoritas eventu alteri quoque, cuius nondum tempus venerat, adferebat fidem. [5] Priore carmine Cannensis praedicta clades in haec fere verba erat: Amnem, Troiugena, fuge Cannam, ne te alienigenae cogant in campo Diomedis conserere manus. [6] Sed neque credes tu mihi, donec compleris sanguine campum, multaque milia occisa tua deferet amnis in pontum magnum ex terra frugifera; piscibus atque avibus ferisque quae incolunt terras iis fuat esca caro tua. Nam mihi ita Iuppiter fatus est. [7] Et Diomedis Argivi campos et Cannam flumen ii qui militaverant in iis locis iuxta atque ipsam cladem agnoscebant. [8] Tum alterum carmen recitatum, non eo tantum obscurius quia incertiora futura praeteritis sunt, sed perplexius etiam scripturae genere. [9] Hostis, Romani, si expellere vultis, vomicam quae gentium venit longe, Apollini vovendos censeo ludos, qui quotannis comiter Apollini fiant; cum populus dederit ex publico partem, privati uti conferant pro se atque suis; [10] iis ludis faciendis praeerit praetor is qui ius populo plebeique dabit summum; decemviri Graeco ritu hostiis sacra faciant. Hoc si recte facietis, gaudebitis semper fietque res vestra melior; nam is deum extinguet perduellis vestros qui vestros campos pascit placide. [11] Ad id carmen explanandum diem unum sumpserunt; postero die senatus consultum factum est ut decemviri de ludis Apollini reque divina facienda inspicerent. [12] Ea cum inspecta relataque ad senatum essent, censuerunt patres Apollini ludos vovendos faciendosque et, quando ludi facti essent, duodecim milia aeris praetori ad rem divinam et duas hostias maiores dandas. [13] Alterum senatus consultum factum est ut decemviri sacrum Graeco ritu facerent hisque hostiis, Apollini bove aurato et capris duabus albis auratis, Latonae bove femina aurata. [14] Ludos praetor in circo maximo cum facturus esset, edixit ut populus per eos ludos stipem Apollini, quantam commodum esset, conferret. [15] Haec est origo ludorum Apollinarium, victoriae, non valetudinis ergo, ut plerique rentur, votorum factorumque. Populus coronatus spectavit, matronae supplicavere; vulgo apertis ianuis in propatulo epulati sunt, celeberque dies omni caerimoniarum genere fuit.


  • 48. . 27 .
  • 49. . 236  . XXI.
  • 50.: XXII, 1, 6.
  • 51. , . 6.
  • 52 , , , .
  • 53, , , . , , , (.: . , XI, 243250), .   . . : , VI, 283 .
  • 54 ( ) (, I, 17, 28).
  • 55 . ( , 27), , , - , . . ( ), . , , , 212 . . . (.: XXVII, 23, 5), I . . . , III . . .
  • 56. , : IV, 16, 2 (.: . 48 ). .  , .   .
  • 57 . , , (, I, 17, 29).
  • 58 , - .
  • 59.: XXIV, 17 . 63  . XXIV.
  • 1260010220 1327002003 1327002004 1364002513 1364002514 1364002515