|  |



XXV, . 26

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

26. (1) , : , , , . (2) , , . (3) , , . (4) 105   , 106. , : . (5) , .213 : , , . (6) , . (7) : ,  . , , , , , . (8) ; 107. , , , , . (9) , . (10) , , , , : . (11) ,   , , . , : . (12) , : , , . (13) , , , ( ), , . (14) : , . (15) , , , . , , .

26. Marcellus Euryalo recepto praesidioque addito una cura erat liber, ne qua ab tergo vis hostium in arcem accepta inclusos impeditosque moenibus suos turbaret. [2] Achradinam inde trinis castris per idonea dispositis loca spe ad inopiam omnium rerum inclusos redacturum, circumsedit. [3] Cum per aliquot dies quietae stationes utrimque fuissent, repente adventus Hippocratis et Himilconis ut ultro undique oppugnarentur Romani fecit. [4] Nam et Hippocrates castris ad magnum portum communitis signoque iis dato qui Achradinam tenebant castra vetera Romanorum adortus est, quibus Crispinus praeerat, et Epicydes eruptionem in stationes Marcelli fecit, et classis Punica litori quod inter urbem et castra Romana erat adpulsa est, ne quid praesidii Crispino submitti a Marcello posset. [5] Tumultum tamen maiorem hostes praebuerunt quam certamen; nam et Crispinus Hippocraten non reppulit tantum munimentis, sed insecutus etiam est trepide fugientem, et Epicyden Marcellus in urbem compulit; [6] satisque iam etiam in posterum videbatur provisum ne quid ab repentinis eorum excursionibus periculi foret. [7] Accessit et ab pestilentia commune malum quod facile utrorumque animos averteret a belli consiliis. Nam tempore autumni et locis natura gravibus, multo tamen magis extra urbem quam in urbe, intoleranda vis aestus per utraque castra omnium ferme corpora movit. [8] Ac primo temporis ac loci vitio et aegri erant et moriebantur; postea curatio ipsa et contactus aegrorum volgabat morbos, ut aut neglecti desertique qui incidissent morerentur, aut adsidentis curantisque eadem vi morbi repletos secum traherent, [9] cotidianaque funera et mors ob oculos esset et undique dies noctesque ploratus audirentur. [10] Postremo ita adsuetudine mali efferaverant animos ut non modo lacrimis iustoque conploratu prosequerentur mortuos, sed ne efferrent quidem aut sepelirent, iacerentque strata exanima corpora in conspectu similem mortem expectantium, [11] mortuique aegros, aegri validos cum metu, tum tabe ac pestifero odore corporum conficerent; et ut ferro potius morerentur, quidam invadebant soli hostium stationes. [12] Multo tamen vis maior pestis Poenorum castra quam Romana invaserat; nam Romani diu circumsedendo Syracusas caelo aquisque adsuerant magis. [13] Ex hostium exercitu Siculi, ut primum videre ex gravitate loci volgari morbos, in suas quisque propinquas urbes dilapsi sunt; [14] et Carthaginienses, quibus nusquam receptus erat, cum ipsis ducibus Hippocrate atque Himilcone ad internecionem omnes perierunt. [15] Marcellus, ut tanta vis ingruebat mali, traduxerat in urbem suos infirmaque corpora tecta et umbrae recreaverant; multi tamen ex Romano exercitu eadem peste absumpti sunt.


  • 105. . 88  . XXIV.
  • 106 .: XXIV, 33, 3; 39, 12; ( ) . ,  2; , (. . : ), , , (. , . 23, 10).
  • 107, , , (II, 5053).
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364002527 1364002528 1364002529