|  |



XXV, . 27

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

27. (1) , <>108 , : ,   . . (2) , , , , - . (3) , , . (4) , 109. (5) ; ; , . (6) .214 : , , , . (7) , , (8) . ,   ,  . , , : .

(9) , . , , , . (10) : , . (11) - 110, , , , . (12) , , , , , , , 111 . (13) , , , , - , .

27. Deleto terrestri Punico exercitu Siculi qui Hippocratis milites fuerant . . . , haud magna oppida, ceterum et situ et munimentis tuta; tria milia alterum ab Syracusis, alterum quindecim abest; eo et commeatus e civitatibus suis comportabant et auxilia accersebant. [2] Interea Bomilcar iterum cum classe profectus Carthaginem, ita exposita fortuna sociorum ut spem faceret non ipsis modo salutarem opem ferri posse, sed Romanos quoque in capta quodam modo urbe capi, [3] perpulit ut onerarias naves quam plurumas omni copia rerum onustas secum mitterent classemque suam augerent. [4] Igitur centum triginta navibus longis, septingentis onerariis profectus a Carthagine satis prosperos ventos ad traiciendum in Siciliam habuit; sed iidem venti superare eum Pachynum prohibebant. [5] Bomilcaris adventus fama primo, dein praeter spem mora cum gaudium et metum in vicem Romanis Syracusanisque praebuisset, [6] Epicydes metuens ne, si pergerent iidem qui tum tenebant ab ortu solis flare per dies plures venti, classis Punica Africam repeteret, [7] tradita Achradina mercennariorum militum ducibus ad Bomilcarem navigat. [8] Classem in statione versa in Africam habentem atque timentem navale proelium, non tam quod impar viribus aut numero navium esset quippe etiam plures habebat quam quod venti aptiores Romanae quam suae classi flarent, perpulit tamen ut fortunam navalis certaminis experiri vellet. [9] Et Marcellus, cum et Siculum exercitum ex tota insula conciri videret et cum ingenti commeatu classem Punicam adventare, ne simul terra marique inclusus urbe hostium urgeretur, quamquam impar numero navium erat, prohibere aditu Syracusarum Bomilcarem constituit. [10] Duae classes infestae circa promunturium Pachynum stabant, ubi prima tranquillitas maris in altum evexisset, concursurae. [11] Itaque cadente iam Euro, qui per dies aliquot saevierat, prior Bomilcar movit; cuius primo classis petere altum visa est, quo facilius superaret promunturium; [12] ceterum postquam tendere ad se Romanas naves vidit, incertum qua subita territus re, Bomilcar vela in altum dedit missisque nuntiis Heracleam qui onerarias retro inde Africam repetere iuberent, ipse Siciliam praetervectus Tarentum petit. [13] Epicydes, a tanta repente destitutus spe, ne in obsidionem magna ex parte captae urbis rediret, Agrigentum navigat, expectaturus magis eventum quam inde quicquam moturus.


  • 108 . ( .  . , II, 53) (.: , II, 66, 2; , XIV, 72, 3).
  • 109. . 110  . XXIV.
  • 110.   - .
  • 111. . 127  . XXIV.
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364002528 1364002529 1364002530