|  |



XXVI, . 8

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

8. (1) . -: . (2) , , , 35, , , . (3) , , - . (4) , , , , . (5) , . , , , , . (6) 36, . , , , ; , . (7) , , (8) , , .

(9) ; , , . , , . (10) , , , , : (11) .235 , , .

8. Id priusquam fieret, ita futurum conpertum ex transfugis Fulvius Flaccus senatui Romam cum scripsisset, varie animi hominum pro cuiusque ingenio adfecti sunt. [2] Ut in re tam trepida senatu extemplo vocato, P. Cornelius cui Asinae cognomen erat omnes duces exercitusque ex tota Italia, neque Capuae neque ullius alterius rei memor, ad urbis praesidium revocabat. [3] Fabius Maximus abscedi a Capua terrerique et circumagi ad nutus comminationesque Hannibalis flagitiosum ducebat: [4] qui ad Cannas victor ire tamen ad urbem ausus non esset, eum a Capua repulsum spem potiundae urbis Romae cepisse! [5] Non ad Romam obsidendam, sed ad Capuae liberandam obsidionem ire. Romam cum eo exercitu qui ad urbem esset Iovem foederum ruptorum ab Hannibale testem deosque alios defensuros esse. [6] Has diversas sententias media sententia P. Valerii Flacci vicit, qui utriusque rei memor imperatoribus qui ad Capuam essent scribendum censuit quid ad urbem praesidii esset; quantas autem Hannibal copias duceret aut quanto exercitu ad Capuam obsidendam opus esset, ipsos scire. [7] Si ita Romam e ducibus alter et exercitus pars mitti posset, ut ab reliquo et duce et exercitu Capua recte obsideretur, [8] inter se compararent Claudius Fulviusque utri obsidenda Capua, utri ad prohibendam obsidione patriam Romam veniundum esset. [9] Hoc senatus consulto Capuam perlato Q. Fulvius proconsul, cui, collega ex volnere aegro, redeundum Romam erat, e tribus exercitibus milite electo, ad quindecim milia peditum, mille equites Volturnum traducit. [10] Inde cum Hannibalem Latina via iturum satis comperisset, ipse per Appiae municipia quaeque propter eam viam sunt, Setiam, Coram, Lavinium praemisit, [11] ut commeatus paratos et in urbibus haberent et ex agris deviis in viam proferrent, praesidiaque in urbes contraherent, ut sua cuique res publica in manu esset.


  • 35 , 221 . . . (.: XXII, 34, 1).
  • 36 227 . . .; 218 . . .  , , (XXI, 6, 8).
  • 1364002336 1260010315 1327008035 1364002609 1364002610 1364002611