|  |



XXVI, . 10

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

10. (1) 47, 48 49. .236 ; , (2) . , 50; , : - . (3) . , 51. (4) , . (5) , , -, , ; (6) , , , , . , , 52, , . (7) , ; , , , , , . (8) : , , . (9) ; . , , , , , . (10) , .

10. In hoc tumultu Fulvius Flaccus porta Capena cum exercitu Romam ingressus, media urbe per Carinas Esquilias contendit; inde egressus inter Esquilinam Collinamque portam posuit castra. [2] Aediles plebis commeatum eo conportarunt; consules senatusque in castra venerunt; ibi de summa re publica consultatum. Placuit consules circa portas Collinam Esquilinamque ponere castra; C. Calpurnium praetorem urbanum Capitolio atque arci praeesse, et senatum frequentem in foro contineri, si quid in tam subitis rebus consulto opus esset. [3] Inter haec Hannibal ad Anienem fluvium tria milia passuum ab urbe castra admovit. Ibi stativis positis ipse cum duobus milibus equitum ad portam Collinam usque ad Herculis templum est progressus atque, unde proxime poterat, moenia situmque urbis obequitans contemplabatur. [4] Id eum tam licenter atque otiose facere Flacco indignum visum est; itaque immisit equites summoverique atque in castra redigi hostium equitatum iussit. [5] Cum commissum proelium esset, consules transfugas Numidarum, qui tum in Aventino ad mille et ducenti erant, media urbe transire Esquilias iusserunt, [6] nullos aptiores inter convalles tectaque hortorum et sepulcra et cavas undique vias ad pugnandum futuros rati. Quos cum ex arce Capitolioque clivo Publicio in equis decurrentis quidam vidissent, captum Aventinum conclamaverunt. [7] Ea res tantum tumultum ac fugam praebuit ut, nisi castra Punica extra urbem fuissent, effusura se omnis pavida multitudo fuerit; tunc in domos atque in tecta refugiebant, vagosque in viis suos pro hostibus lapidibus telisque incessebant. [8] Nec comprimi tumultus aperirique error poterat refertis itineribus agrestium turba pecorumque quae repentinus pavor in urbem compulerat. [9] Equestre proelium secundum fuit summotique hostes sunt. Et quia multis locis comprimendi tumultus erant qui temere oriebantur, placuit omnes qui dictatores, consules censoresve fuissent cum imperio esse, donec recessisset a muris hostis. [10] Et diei quod reliquum fuit et nocte insequenti multi temere excitati tumultus sunt compressique.


  • 47 . , - .
  • 48  ( , ). , . .
  • 49 , , .
  • 50 , , . . , .
  • 51 .
  • 52   , .
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364002611 1364002612 1364002613

    , .