|  |



XXVI, . 48

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

48. (1) , (2) , , : , , , , . (3) . , , , , . (4) : , , , , : . (5) , , : , . (6) : , , . , (7) , : , ,   . (8) , , , , , , . (9) , , . . (10)   , .270 , . (11) , , , ,   , ,   . (12) ,   ; , , . , : . (13) , , . , , :   , . (14) . , ,  .

48. Eo die Scipio, C. Laelio cum sociis navalibus urbem custodire iusso, [2] ipse in castra legiones reduxit fessosque milites omnibus uno die belli operibus, quippe qui et acie dimicassent et capienda urbe tantum laboris periculique adissent et capta cum iis qui in arcem confugerant iniquo etiam loco pugnassent, curare corpora iussit. [3] Postero die militibus navalibusque sociis convocatis primum dis immortalibus laudes gratesque egit, qui se non urbis solum opulentissimae omnium in Hispania uno die compotem fecissent, sed ante eo congessissent omnis Africae atque Hispaniae opes, ut neque hostibus quicquam relinqueretur, et sibi ac suis omnia superessent. [4] Militum deinde virtutem conlaudavit quod eos non eruptio hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stagni vada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima arx deterruisset quo minus transcenderent omnia perrumperentque. [5] Itaque quamquam omnibus omnia deberet, praecipuum muralis coronae decus eius esse qui primus murum ascendisset; profiteretur qui se dignum eo duceret dono. [6] Duo professi sunt, Q. Trebellius, centurio legionis quartae, et Sex. Digitius, socius navalis. Nec ipsi tam inter se acriter contendebant quam studia excitaverant uterque sui corporis hominum. [7] Sociis C. Laelius, praefectus classis, legionariis M. Sempronius Tuditanus aderat. [8] Ea contentio cum prope seditionem veniret, Scipio tris recuperatores cum se daturum pronuntiasset qui cognita causa testibusque auditis iudicarent uter prior in oppidum transcendisset, [9] C. Laelio et M. Sempronio, advocatis partis utriusque, P. Cornelium Caudinum de medio adiecit eosque tris recuperatores considere et causam cognoscere iussit. [10] Cum res eo maiore ageretur certamine quod amoti tantae dignitatis non tam advocati quam moderatores studiorum fuerant, C. Laelius relicto consilio ad tribunal ad Scipionem accedit, [11] eumque docet rem sine modo ac modestia agi, ac prope esse ut manus inter se conferant. Ceterum, etiam si vis absit, nihilo minus detestabili exemplo rem agi, quippe ubi fraude ac periurio decus petatur virtutis. [12] Stare hinc legionarios milites, hinc classicos, per omnis deos paratos iurare magis quae velint quam quae sciant vera esse, et obstringere periurio non se solum suumque caput, sed signa militaria et aquilas sacramentique religionem. [13] Haec se ad eum de sententia P. Cornelii et M. Sempronii deferre. Scipio conlaudato Laelio ad contionem advocavit pronuntiavitque se satis compertum habere Q. Trebellium et Sex. Digitium pariter in murum escendisse, seque eos ambos virtutis causa coronis muralibus donare. [14] Tum reliquos prout cuiusque meritum virtusque erat donavit; ante omnis C. Laelium praefectum classis et omni genere laudis sibimet ipse aequavit et corona aurea ac triginta bubus donavit.

1327002006 1327002017 1327002022 1364002649 1364002650 1364002651

, .