|  |



XXVI, . 49

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.

49. (1) -. : , 206,   ; . (2) , ,   , 207  ; , 208, , , . (3) 209, , , ; 210  : . (4) : ,   . (5) , , ,   . (6) , . - , .

(7) , : (8) , , , . (9) , , , , : 211. (10) - , ; . (11) .271 , , , ; , 212: , . (12) , . ,  ,  ! : . (13) ; ; , , . (14) , ,  ,  , , - . (15) , : . (16) , .

49. Tum obsides civitatium Hispaniae vocari iussit; quorum quantus numerus fuerit piget scribere, quippe cum alibi trecentos ferme, alibi tria milia septingentos viginti quattuor fuisse inveniam. Aeque et alia inter auctores discrepant. [2] Praesidium Punicum alius decem, alius septem, alius haud plus quam duum milium fuisse scribit. Capta alibi decem milia capitum, alibi supra quinque et viginti invenio. [3] Scorpiones maiores minoresque ad sexaginta captos scripserim, si auctorem Graecum sequar Silenum; si Valerium Antiatem, maiorum scorpionum sex milia, minorum tredecim milia; adeo nullus mentiendi modus est. [4] Ne de ducibus quidem convenit. Plerique Laelium praefuisse classi, sunt qui M. Iunium Silanum dicant; [5] Arinen praefuisse Punico praesidio deditumque Romanis Antias Valerius, Magonem alii scriptores tradunt. [6] Non de numero navium captarum, non de pondere auri atque argenti et redactae pecuniae convenit. Si aliquis adsentiri necesse est, media simillima veri sunt. [7] Ceterum vocatis obsidibus primum universos bonum animum habere iussit: [8] venisse enim eos in populi Romani potestatem, qui beneficio quam metu obligare homines malit exterasque gentis fide ac societate iunctas habere quam tristi subiectas servitio. [9] Deinde acceptis nominibus civitatium recensuit captivos, quot cuiusque populi essent, et nuntios domum misit ut ad suos quisque recipiendos veniret. [10] Si quarum forte civitatium legati aderant, eis praesentibus suos restituit; ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio quaestori attribuit.

[11] Inter haec e media turba obsidum mulier magno natu, Mandonii uxor, qui frater Indibilis Ilergetum reguli erat, flens ad pedes imperatoris procubuit obtestarique coepit ut curam cultumque feminarum impensius custodibus commendaret. [12] Cum Scipio nihil defuturum iis profecto diceret, tum rursus mulier Haud magni ista facimus inquit; quid enim huic fortunae non satis est? Alia me cura aetatem harum intuentem nam ipsa iam extra periculum iniuriae muliebris sum stimulat. [13] Et aetate et forma florentes circa eam Indibilis filiae erant aliaeque nobilitate pari, quae omnes eam pro parente colebant. [14] Tum Scipio Meae populique Romani disciplinae causa facerem inquit ne quid quod sanctum usquam esset apud nos violaretur; [15] nunc ut id curem inpensius vestra quoque virtus dignitasque facit, quae ne in malis quidem oblitae decoris matronalis estis. [16] Spectatae deinde integritatis viro tradidit eas, tuerique haud secus verecunde ac modeste quam hospitum coniuges ac matres iussit.


  • 206 (X, 18, 3)  .
  • 207 (X, 12, 23)    1000 ;   2 .
  • 208 (X, 17, 6).
  • 209 (.: . , 13, 3). (.: . , I, 49).
  • 210. . 138  . XXV.
  • 211. , X, 18, 4 .
  • 212. ,  7 .
  • 1364000418 1364000450 1364000504 1364002650 1364002651 1364002700