|  |



XXVI, . 47

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

47. (1) . , , ; , . (2) ; , , , . (3) , , . (4) .269 ; , . (5) : , ; (6) 204, ; . (7) : ( ); , . (8) . , (9) , , , , , 205 . (10) .

47. Liberorum capitum virile secus ad decem milia capta. Inde qui cives Novae Carthaginis erant dimisit, urbemque et sua omnia quae reliqua eis bellum fecerat restituit. [2] Opifices ad duo milia hominum erant; eos publicos fore populi Romani edixit, cum spe propinqua libertatis, si ad ministeria belli enixe operam navassent. [3] Ceteram multitudinem incolarum iuvenum ac validorum servorum in classem ad supplementum remigum dedit; et auxerat navibus octo captivis classem. [4] Extra hanc multitudinem Hispanorum obsides erant, quorum perinde ac si sociorum liberi essent cura habita. [5] Captus et apparatus ingens belli: catapultae maximae formae centum viginti, minores ducentae octoginta una; [6] ballistae maiores viginti tres, minores quinquaginta duae, scorpionum maiorum minorumque et armorum telorumque ingens numerus; signa militaria septuaginta quattuor. [7] Et auri argentique relata ad imperatorem magna vis: paterae aureae fuerunt ducentae septuaginta sex, librales ferme omnes pondo; argenti infecti signatique decem et octo milia et trecenta pondo, vasorum argenteorum magnus numerus; [8] haec omnia C. Flaminio quaestori adpensa adnumerataque sunt; tritici quadringenta milia modium, hordei ducenta septuaginta. [9] Naves onerariae sexaginta tres in portu expugnatae captaeque, quaedam cum suis oneribus, frumento, armis, aere praeterea ferroque et linteis et sparto et navali alia materia ad classem aedificandam, [10] ut minimum omnium inter tantas opes belli captas Carthago ipsa fuerit.

1364002336 1260010315 1327008035 1364002648 1364002649 1364002650