|  |



XXVII, . 15

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.

15. (1) , , , 81.

(2) , , , , 82; . (3) ; , , , , 83.

(4) 84 : . .288 85. (5) , , ;   ,   , 86. (6)   ,     . (7) , .   , . (8) , , , , .

(9) , . ; , . (10)     . . (11) ; , , , , ,     , . (12) , , , , , .

(13) 87 , , , . (14) , , , . , , . (15) . , , 88. , , , , (16) , , , , , , . (17) , (, , ), , , , , , . (18) .289   ,  ; . (19) , , , , , .

15. Speculatores qui prosequerentur agmen missi postero die rettulerunt Bruttios Hannibalem petere.

[2] Isdem ferme diebus et ad Q. Fulvium consulem Hirpini et Lucani et Volceientes traditis praesidiis Hannibalis quae in urbibus habebant dediderunt sese, clementerque a consule cum verborum tantum castigatione ob errorem praeteritum accepti sunt; [3] et Bruttiis similis spes veniae facta est, cum ab iis Vibius et Paccius fratres, longe nobilissimi gentis eius, eandem quae data Lucanis erat condicionem deditionis petentes venissent.

[4] Q. Fabius consul oppidum in Sallentinis Manduriam vi cepit; ibi ad tria milia hominum capta et ceterae praedae aliquantum. Inde Tarentum profectus in ipsis faucibus portus posuit castra. [5] Naves quas Laevinus tutandis commeatibus habuerat partim machinationibus onerat apparatuque moenium oppugnandorum, partim tormentis et saxis omnique missilium telorum genere instruit, onerarias quoque, non eas solum quae remis agerentur, [6] ut alii machinas scalasque ad muros ferrent, alii procul ex navibus volnerarent moenium propugnatores. [7] Hae naves ab aperto mari ut urbem adgrederentur instructae parataeque sunt; et erat liberum mare classe Punica, cum Philippus oppugnare Aetolos pararet, Corcyram tramissa. [8] In Bruttiis interim Cauloniae oppugnatores sub adventum Hannibalis, ne opprimerentur, in tumulum a praesenti impetu tutum, ad cetera inopem, concessere.

[9] Fabium Tarentum obsidentem leve dictu momentum ad rem ingentem potiundam adiuvit. Praesidium Bruttiorum datum ab Hannibale Tarentini habebant. Eius praesidii praefectus deperibat amore mulierculae cuius frater in exercitu Fabii consulis erat. [10] Is certior litteris sororis factus de nova consuetudine advenae locupletis atque inter popularis tam honorati, spem nactus per sororem quolibet inpelli amantem posse, quid speraret ad consulem detulit. [11] Quae cum haud vana cogitatio visa esset, pro perfuga iussus Tarentum transire, ac per sororem praefecto conciliatus, primo occulte temptando animum, dein satis explorata levitate blanditiis muliebribus perpulit eum ad proditionem custodiae loci cui praepositus erat. [12] Ubi et ratio agendae rei et tempus convenit, miles nocte per intervalla stationum clam ex urbe emissus ea quae acta erant quaeque ut agerentur convenerat ad consulem refert.

[13] Fabius vigilia prima dato signo iis qui in arce erant quique custodiam portus habebant, ipse circumito portu ab regione urbis in orientem versa occultus consedit. [14] Canere inde tubae simul ab arce simul a portu et ab navibus quae ab aperto mari adpulsae erant, clamorque undique cum ingenti tumultu unde minimum periculi erat de industria ortus. [15] Consul interim silentio continebat suos. Igitur Democrates, qui praefectus antea classis fuerat, forte illo loco praepositus, postquam quieta omnia circa se vidit, alias partes eo tumultu personare ut captae urbis interdum excitaretur clamor, [16] veritus ne inter cunctationem suam consul aliquam vim faceret ac signa inferret, praesidium ad arcem, unde maxime terribilis accidebat sonus, traducit. [17] Fabius cum et ex temporis spatio et ex silentio ipso, quod, ubi paulo ante strepebant excitantes vocantesque ad arma, inde nulla accidebat vox, deductas custodias sensisset, ferri scalas ad eam partem muri qua Bruttiorum cohortem praesidium agitare proditionis conciliator nuntiaverat iubet. [18] Ea primum captus est murus adiuvantibus recipientibusque Bruttiis, et transcensum in urbem est; inde et proxuma refracta porta, ut frequenti agmine signa inferrentur. [19] Tum clamore sublato sub ortum ferme lucis nullo obvio armato in forum perveniunt, omnesque undique qui ad arcem portumque pugnabant in se converterunt.


  • 81 (, 26, 4), .
  • 82  . - .
  • 83, .
  • 84  - ( 30 ).
  • 85 .
  • 86 .
  • 87. . .   .
  • 88.: XXVI, 39, 6.
  • 1260010303 1260010304 1260010313 1364002716 1364002717 1364002718